Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
162 conferenda curaverunt. Sunt ea quidem et plurima numero et genere varia, propter dissimilitudinem locorum dissimilem rationem habentia; quorum alia divitias et artificia referunt naturae, alia opificum industriam prudentiamque artis testantur: multa vel materia vel opere valde sunt conspicua, multa contuentium animos vel ipsa peregrinitate delectant. Huiusmodi vero dona cum collecta sint et comportata ab omnibus orbis partibus, omnem que civium ordinem ita attingant, ut pretiosis regum procerumque donariis proxime videantur munuscula pauperum, Nos non parvi referre duximus ad Apostolicae Sedis laudem ea omnia simul congerere, et in Nostris Vaticanis aedibus ad spectandum proponere. Quod quidem bene ac prospere cessisse, institutisque rebus exitum contigisse quem optabamus, et laetamur maxime, et gratias Deo, uti par est, plurimas agimus et habemus. — Sed libet Nobis animum Nostrum et memorem et gratum profiteri etiam viris iis, qui bonorum Nobis habendorum, fautores extitere. Etsi enim probe novimus ob faustitatem proximi eventus studium populorum alacrius fuisse, quam ut incitari oporteret, non sumus tamen nescii in instituendis sodalitatibus pia peregrinatione ad Nos adeuntibus, in muneribus perferendis, ordinandis, custodiendis, in omnibus denique amoris pietatisque officiis praestandis eorum virorum solertiam industriamque mirifice excelluisse. Iis vero se socias et administras addidisse scimus pias feminas, quae in eiusmodi voluntatis erga Nos significationibus impartiendis suas sibi partes deposcere voluerunt. Quibus e rebus placet Nobis, ut apud eos omnes cum eventus memoria, tum benevolentiae Nostrae maneat testimonium. Idcirco volumus, iubemus ex argyrometallo, nec non ex auro argentoque conflari insigne formam crucis habens, quod tamen qua- tuor interiectis liliis efficiatur octogonon. Media in coniunctione numisma parvum extet, cuius in adversa parte nomen et imago Nostra effigatur; in aversa autem exprimatur pontificale insigne, inscribaturque „Pro Ecclesia et Pontifice.“ Extremae vero partes crucis, quae obversae sunt, ornentur cometa, qui una cum liliis insigne efficit gentis Nostrae; qua autem aversae, signentur „Prid. Kal. Ian.MDCCCLXXXVIII.“ Huiusmodi honoris signo quod e taenia serica purpurei coloris linea alba flavaque ad utramque oram virgata dependeat, merentium pectus sinistro latere decorari concedimus. Omnibus vero et singulis, qui tali honore digni habiti fuerint, auspicem caelestium munerum Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die XVII lulii MDCCCLXNXVIII, Pontificatus Nostri Undecimo. M. Card. LEDOCHOWSKI. Strigonii, die 16-a Octobris, 1888. Nr. 6457. Conscriptiones Congruae per VADiaco- nos et ad semel exhibendae. In circularibus Dioec. litteris ddto 15-ae Julii Nr. 3660. praescriptum fuit, ut omnes et singuli expletas philyras in negotio conscribendorum proventuum parochialium et cooperaturalium abhinc dimissas DD. VADiaconis consignent, hi vero illas ad semel et in unum collectas horsum submittant. Quum vero e nonnullis districtibus VADiaconalibus fere omnes Curati seorsim submittant memoratas pro-