Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
98 defuere tamen domi qui dissentirent; quin imrao his ipsis honoribus Pontifici Romano magnificentius habitis recruduisse eorum videtur offensio, qui Ecclesiam implacabilius oderunt: quorum infensus atque inimicus animus, toto hoc intervallo, insolentius quam alias, mixtis ad probra minis, erupit. Iidem vero, quoniam plurimum possunt, nunc quidem prae se consilia sua confidentius ferunt: multiplicatisque passim impedimentis, maioribus in dies adstringere vinculis Ecclesiam moliuntur. Cuiusmodi propositi, si cetera deessent, Codex delictorum et poenarum, de quo in coetu legumlatorum sententiae dicuntur, novum praebet ac lamentabile testimonium: in iis intel- ligimus legum capitibus, quae recte Clerum catholicum, oblique vero Sedis Aposto- licae iura attingunt. Cumque res agatur permagni momenti, de ea ipsa vobiscum, Venerabiles Fratres, animum Nostrum breviter communicare decrevimus. Harum legum haec summa est: quaedam delicta finguntur, quibus patria dicitur violari, eaque poenis sanciuntur valde gravibus, nec tamen qualia illa sint explicando definitur. Similiter per speciem prohibendorum discriminum, quae maxime a potentia cleri imminere dicuntur, severissime in sacerdotes animadvertitur, si quid contra leges, contra instituta civilia, vel publicae potestatis acta, vel etiam contra tranquillitatem domesticam, remve cuiusquam familiarem fecisse vel suasisse convincantur. — Jstiusmodi leges, Venerabiles Fratres, non est dubium quo reapse pertineant, praesertim si coniuncte accipiantur cum ceteris in genere non dissimili, maxime vero cum satis aliunde sint auctorum consilia cognita. Primum scilicet vindicandorum Romani Pontificatus iurium volunt poenarum metu eripere facultatem. — Verum vix attinet dicere quam id sit iniquum, iura sanctissima, cum legitima Ecclesiae libertate apta et connexa, aliis pro arbitrio oppugnare, aliis ne defendere quidem impunite licere. Quoniam vero ea incolumia esse iura, catholicorum omnium magnopere interest, dubitandum non est, extituros toto orbe qui patrocinium Sedis Apostolicae libere suscipiant, solis ex Italia catholicis, qui maxime omnium deberent, lege prohibitis. — Sed quod magis refert, prout saepe diximus, ea Romanorum Pontificum conditio, quae ipsorum est tuendae libertati necessaria, nihil obest rebus Italicis, immo plurimum verissimeque prodest, ita ut quicumque eam vindicant libertatem, non hostes patriae, sed optimi sint fidelissimique cives habendi. Deinde istae ipsae leges simulacro tutandae reipublicae reipsa servitutem Ecclesiae tegunt. Cum enim munus officiumque Ecclesiae sanctissimum sit, omnia, constanter praecipere, omniaque, vel invitis hominibus, tueri, quaecumque sibi ad praecipiendum tuendum que Iesus Christus iniunxit, propterea in legibus institutisque civitatum si quid a christianis fidei morumque praeceptis dissideat, probare clerus vel silentio dissimulare non potest, proposito sibi Apostolorum exemplo, qui de Iesu Christo eiusque docrina silere a magistratibus iussi, impavido pectore respondebant : rsi iustum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, iudicate. “1 Qualis erat Christiani nominis fortuna futura, si quibuslibet populorum institutis, si magistratuum iussis nullo discrimine, vera iniquane forent, Ecclesia paruisset? Mansisset sancita legibus superstitio vetus, nec ullo modo humanum genus ad Evangelii lumen emersisset. 1 Act. i. 4, 19.