Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
Sed illud in primis iniuriosum, defensionis causa, apparari arma contra Ecclesiam oportere. Itane vero? Omnis est iustitiae magistra et custos Ecclesia, iniurias pati nata, non facere. — Valde etiam a veritate est iustitiaque alienum, universum clericorum ordinem in suspiciones tam graves sine iusta causa vocari. Neque enim ulla ratione apparet quid causae sit, cur nova in eos decreta sciscantur. Quo tempore clerus Italicus, quove loco, male de salute vel tranquillitate publica meruit? — Sed si altius rei momenta repetantur, apparet, quantopere ista legum capita sanctissimis Ecclesiae institutis repugnent. Ecclesia enim, Dei voluntate, perfecta societas est, et quemadmodum leges suas, ita suos babét magistratus, potestatis gradu rite distinctos, quorum est princeps omnium Pontifex ßomanus, universae Ecclesiae divino iure praepositus, idemque Dei solius potestati iudicioque subiectus. In boc igitur quod in Ecclesiae instituta invadunt, inferunt potius, quam propulsant iniurias. Idque faciunt lege singulari, meditata severitate, nec definitis certisque sententiis, sed vagis latissimeque patentibus, nihil ut non audere interpretandi libido queat. Mirum igitur non est, si indignitas rei tot iam improbantium vel expostulantium voces expressit. Novimus latas etiam alibi contra clerum leges. Verum non fiunt exemplis baec, de quibus loquimur, probabiliora: et quod maius est, huius generis legibus Ecclesia quidem nuspiam nulloque modo acquievit, sed, quantum potuit, perpetuo restitit. Neque est praetereundum, latas eas esse, cum studia partium contra catholicum nomen vehementius exarsissent, et una simul aequitas mentibus, tranquillitas rebus abesset. Pacatis animis, meliora consilia non uno loco ineuntur, legumque illarum odiosam vim cernimus partim desuetudine hebescere, partim contrariis legibus deleri. His de causis Nostrum est Apostolicam vocem tollere, aperteque, uti facimus, testari, leges, de quibus agitur, iuri potestatique Ecclesiae esse contrarias, libertati sacrorum munerum obesse, de Episcoporum, de cleri universi, in primisque de Sedis Apostolicae dignitate plurimum detrahere, ita quidem ut eas constituere, probare, sancire minime liceat. Atque haec non ob eam causam conquerimur, quod acrioris belli advenientes impetus metuamus. Alias vidit Ecclesia procellas, de quibus tamen omnibus non modo victrix, sed pulchrior et fortior evasit. Divina virtus tutam ab hominibus facit. — Novimus Episcopos; non ignoramus ceterum Italiae clerum : si in eos casus inciderint, ut alterutrum necesse sit, displicere hominibus, aut in officiis sanctissimis delinquere, non dubitamus quid acturi sint. Sed illud Nos vehementer excruciat, Ecclesiam et Pontificatum pervicacius in Italia oppugnari, cum tamen Itali homines numero longe maximo Pontificatum et Ecclesiam religiosissime observent et colant constantia mirabili, et ab Ecclesia et a Pontificatu infinita vis beneficiorum in Italicum nomen semper influxerit. Illud Nos pariter angit, cunctis opibus viribusque secundum vota sectarum elaborari, ut ab Ecclesiae complexu hic abstrahatur populus, in materno ipsius sinu altus atque educatus: nec minus dolemus, quod consilio fiat asperius, longius- que ducatur istud cum Ecclesia dissidium, quod Nos, et Ecclesiae ipsius causá et caritate patriae, maxime velimus, ut saepe diximus, quo modo iustitia, Sedisque Apostolicae iura postulant, omnino sublatum. Velle, imperia perpetuo cum Ecclesia confligere, stultum 99