Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

97 XI. Dum orbis catholicus sacerdotale iubilaeum Beatissimi Patris Leonis XIII. in iubilo cordis celebravit, atque dum centena et centena millia Catholicorum ex omnibus mundi partibus liomam confluxerunt, ut suum erga Summum Pontificem amorem, suam filialem pietatem, fidelitatem et adhaesionem non verbis solum, sed factis quoque magnificentissimis, sacrificiisque exuberantibus contestarentur, quae videntes legentesque in stuporem rapuerunt, interim ii, qui 20. Sept. 1870. Urbem, Petri Sedem vi armorum subegerunt, atque contra datam fidem et ius gentium in suam ditionem redegerunt, quive ibi hodie rerum potiuntur, prout de pharisaeis odio Christi Domini flagrantibus scriptum legimus; „dixerunt ad semetipsos: videtis, quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum (Christi nempe in terris Vicarium) abiit.“1 Cogitaverunt itaque „cogitationes non pacis, sed afflictionis“2 directe quidem Clero Italiae catholico, indirecte autem S. Sedi Apostolicae per compedes legum codicis poenalis inferendas, quae si executioni mancipatae fuerint, nova persecutionis Ecclesiae aera occipiet in Italia, similis illi, vel etiam peior illa, qualem vidimus furere alio in regno, ubi tandem agnitum est, in conscientiam nullum esse hominum imperium, sed Dei: qui, licet omnipotens, disponit tamen cum suavitate, non frangit hominum voluntates. „Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos.“3 Contra has Ecclesiae iniectas legum compedes suam levavit vocem Ss. Dnus Noster in Consistorio 1-ma curr. celebrato. Nr. 3097. Allocutio Summi Ponti­ficis super ju­bilaeo suo sa­cerdotali, et iniquis contra Clerum et S. Sedem legi­bus. Venerabiles Fratres! Mirandum sane fidei pietatisque publicae exemplum toto hoc anno, sacer­dotii Nostri quinquagesimo, singulari munere providentissimoque Dei consilio, ubique gentium intueri licuit. Stipati sumus peregre convenientium quotidiana frequentia: obsequia accepimus ab omnibus civitatum ordinibus, eaque variis, nec opinatis testata modis. Ad plura hominum millia ex omni Europa, non paucos ex remotioribus Americae partibus, novissimeque ex Africa his in tectis venerabundos complexi sumus. In hoc pietatis pulcherrimo honestissimoque certamine, perspicere potuistis, Venerabiles Fratres, qualem sibi locum Italicae gentes vindicarint: quae scilicet suum illum veterem ac perennem in Apostolicam Sedem animum luculenta et mul­tiplici significatione confirmarunt. — Consentaneum videbatur, idque prudentia atque humanitas ipsa postulabant, gratulandum vocibus nihil admisceri dissonum. Non * Joann 11, 19. — * Cf. Jerem. 29, 11. — 8 Sapient. 12, 18.

Next

/
Thumbnails
Contents