Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
55 VII. INSTRUCTIO S. Congregationis Episcoporum et Regularium pro Ecclesiasticis Curiis quoad modum procedendi oeconomice in causis disciplinaribus et criminalibus clericorum. Die 11 Junii 1880. Sacra haec EE. et E.R. Congregatio, mature praesenti Ecclesiae conditione perpensa, quae pene ubique impeditur, quominus externam explicet suam actionem super materias et personas ecclesiasticas, et considerato quoque defectu mediorum aptorum pro regulari Curiarum ordinatione constituit facultatem Ordinariis locorum expresse concedere, ut formas magis oeconomicas adhibere valeant in exercitio suae disciplinaris iurisdictionis super Clericis. Ut autem tota iustitiae ratio sarta tectaque maneat, serveturque processuum canonica regularitas et uniformitas, opportunum cen- suit sequentes emanare normas a Curiis servandas. I. Ordinario pastorale onus incumbit disciplinam correctionemque Clericorum a se dependentium curandi super eorumdem vitae rationem vigilando, remediisque utendo canonicis ad praecavendas apud eosdem et eliminandas ordinis perturbationes. II. Ex his remediis alia praeveniunt, alia reprimunt et medelam afferunt. Priora ad hoc diriguntur, ut impediant, quominus malum adveniat, ut scandali stimuli, occasiones voluntariae, causaeque ad delinquendum proximae removeantur. Altera finem habent revocandi delinquentes, ut sapiant reparentque admissi criminis consequentias. III. Conscientiae et prudentiae Ordinarii horum remediorum incumbit applicatio iuxta canonum praescriptiones et casuum adiunctorumque gravitatem. IV. Mediis, quae praeservant, praecipue accensentur spiritualia exercitia, monitiones et praecepta. V. Has provisiones praecedere debet summaria facti cognitio, quae ab ordinario notanda est, ut ad ulteriora procedere, quatenus opus sit, et certiorem reddere queat superiorem Auctoritatem in casu legitimi recursus. VI. Canonicae monitiones fiunt sive in forma paterna et secreta (etiam per epistolam aut per interpositam personam) sive in forma legali, ita tamen, ut de earumdem executione constet ex aliquo actu. Nr. 2389. Instructio quoad modum procedendi in causis criminalibus Clericorum.