Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
56 VII. Quatenus infructuosae monitiones evadant, Ordinarius praecipit Curiae, ut delinquenti analogum iniungatur praeceptum, in quo declaretur, quid eidem agendum aut omittendum sit, cum respondentis poenae ecclesiasticae comminatione, quam incurret in casu transgressionis. VIII. Praeceptum intimatur praevento a Cancellario coram Vicario Generali; sive coram duobus testibus ecclesiasticis aut laicis probatae integritatis. § 1. Actus subsignatur a partibus praesentibus et a praevento quoque, si velit. § 2. Vicarius Generalis adiicere valet iuramentum servandi secretum, quatenus id prudenter expetat tituli indoles, de quo agitur. IX. Quoad poenalia media, animadvertant reverendissimi Ordinarii, praesenti instructione baud derogatum esse iudiciorum solemnitatibus per sacros Canones, per Apostolicas Constitutiones et alias ecclesiasticas dispositiones imperatis, quatenus eaedem libere efficaciterque applicari queant; sed oeconomicae formae consulere intendunt illis casibus Curiisque, in quibus solemnes processus, aut adhiberi nequeant, aut non expedire videantur. Plenam quoque vim servat suam extraiudiciale remedium ex informata conscientia pro criminibus occultis, quod decrevit s. Tridentina Synodus in Sess. 14 cap. 1 de Reform, adhibendum, cum illis regulis et reserva- tionibus, quas constanter servavit pro dicti capitis interpretatione s. C. Congregatio in pluribus resolutionibus et praecipue in Bosnien, et Sirmien. 20 Decembris 1873. X. Quum procedi oporteat criminaliter, sive infractionis praecepti, aut criminum communium, vel legum Ecclesiae violationis causa, processus confici potest formis summariis et absque iudicii strepitu, servatis semper regulis iustitiae substantialibus. XI. Processus instruitur ex officio aut in sequelam supplicis libelli et querelae, aut notitiae, alio modo, a Curia habitae, et ad finem perducitur eo consilio, ut omni studio atque prudentia veritas detegatur, et cognitio tum criminis, cum rei- tatis aut innocentiae accusati exurgat. XII. Processus confectio committi potest alicui probo atque idoneo ecclesiastico, adstante Actuario. XIII. Unicuique Curiae opus est Procuratore fiscali pro iustitiae et legis tutela. XIV. Quatenus pro intimationibus aut notificationibus haud praesto sit opera Apparitorum Curiae, suppletur exhibitione earumdem explenda per qualificatam personam, quae de facto certioret; sive eas transmittendo ope commendationis penes tabellariorum officium, illis in locis in quibus hoc invaluit systema, exposcendo fidem exhibitionis, receptionis aut repudii. XY. Basis facti criminosi constitui potest per expositionem in processu habitam, authenticis roboratam informationibus aut confessionibus extraiudicialibus, vel testium depositionibus, et quoad titulum transgressionis praecepti constat per novam exhibitionem decreti et actus indictionis, perfectorum modis enuntiatis Art. VII et VIII. XVI. Ad retinendam in specie culpabilitatem accusati opus est probatione legali, quae talia continere debet elementa, ut veritatem evincat, aut saltem inducat moralem certitudinem, remoto in contrarium quovis rationabili dubio. XVII. Personae, quas examinare expediat, semper audiuntur separatim.