Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

2 thesaurus, omne mundi pretium excedens, pro quo Christus universum libentissime una cum vita duxit sanguinem profundendum. Tam ingentis thesauri Unigenitus Dei Filius administratores voluit Sacerdotes ac in ovium curanda salute impensissime studere et laborare. Sunt itaque Sacerdotes ministri Christi et dispensatores myste­riorum Dei1 sunt Dei adjutores2 operarii in mystica animarum vinea collocati; agri­colae spiritualem animarum messem Christo Redemptori referentes; pastores, quibus universi dominici gregis salus et securitas est demandata, sunt ii, a quibus omnium pendet utilitas communisque beatitudo; hi sunt, quos e mundo elegit Dominus et Salvator, ut in cura animarum pastorali fructus afferant perpetuo duraturos. Magna profecto dignatio et sublimis vocatio, sed plena formidinis et periculi. S. Augustinus secum reputans, quam grave formidandumque sit officium pastorale in haec verba prorupit:3 „Nihil est, inquit, in hac vita et maxime hoc tempore (de suo loquebatur et a fortiori de nostro inteliigere debemus) facilius, laetius et hominibus acceptabilius Episcopi, aut Presbyteri, aut Diaconi officio, si perfunctorie, atque adulatorie res agatur: sed nihil est apud Deum miserius et tristius, et damnabilius.“ Item: „Nihil est in hac vita, maxime hoc tempore difficilius, laboriosius periculosiusque Episcopi Presbyteri aut Diaconi officio, sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster Imperator jubet.“ Quae cum ita sint religiosa sollicitudine armati, zelum ostendamus, non imparem tanto muneri, animasque peccato mortuas ad vitam reducere contendamus, ut nova creatura sint, novumque figmentum. Oportet porro nos zelo domus et glo­riae Dei et animarum salutis incensos, in id omni cura incumbere, ut scandalis sub­latis, fervor antiquus erga divina reviviscat, ut fidelis populus frequens conveniat ad sacram Synaxim, ad pastorales conciones, ad Ecclesiae functiones et sollicitus accedat, et perseveret in addiscendis catholicae fidei mysteriis ac praeceptis, ne nos aliquando ab aeterno judice iis vocibus redarguamur: Canes muti non valentes la­trare4 neque vigiles esse in domo Dei; et ne quis nostrum non boni pastoris nomine, qui laboribus non parcens, etiam propria voce et opera errantem ovem ad ovile suum revocat, sed vilis mercenarii, cui de ovibus nulla cura, tunc se audiat nun­cupari. Atque eo magis hisce operam obnixe dare debemus, quia in iis haud feli­cibus Ecclesiae temporibus versamur, quibus non modo in christiano populo chari- tas refrigescit, sed ipsa etiam fides tepescit, ita ut fere mortuam, conspicere in multis debeamus. Nonne enim fides tepescit, aut pene mortua est, dum videmus magis diligi tenebras, quam lucem? Cum voluptatibus huius saeculo allici homines ad quaerenda, quae, sua sunt, non quae Jesu Christi observamus, et a via salutis erran­tes huic saeculo nequam conformari, et pravis eius consuetudinibus, fallacibus di­vitiis et insipientibus vanitatibus inhaerentes, ut saeculi amicos, sic Dei inimicos constitui? Quid vero nobis agendum haec videntibus? Num remedio aliquo tantis malis occurrendum? Utique et maxime quidem occurrendum. Ut enim Unigenitus, qui est in sinu Patris, dum de coelo descendit ad terram, et praedicatione et voce 1 I. Cor. 4. 1. * Ib. 3. 9. • Epist. 148. 1 Isaias. 56. IO.

Next

/
Thumbnails
Contents