Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

3 et conversatione sua idest exemplo, vera sua luce illuminans mundum, persuasit ho­minibus contemptum mundi, et divinae legis observantiam: ita et nos, qui in sacer­dotio constituti, pastores sumus animarum, supremum pastorem et caput nostrum imitari oportet. Nos populos ad rectum vitae cursum tenendum voce instruere, ne­que exemplo destruere ea, quae docuimus, debemus. Ut ille in terris visus, et cum hominibus est conversatus, in omni sanctitate et humilitate: ita et nos conversari necesse est in hoc saeculo, sancte et pie vivendo. Quod ille disuasit, disuadere, quod persuasit, verbo et exemplo nos pariter persuadere debemus. Si enim aliter egerimus, quomodo nos cum commisso curae nostrae populo ea via ambulabimus, qua Chri­stus ambulavit? Etenim via, per quam pastores animarum greges suos ad aeterni­tatis pascua dirigere debent, Christo, qui via, veritas et vita est1 docente, in edo­mandis animi et corporis malis passionibus et in iis divinae legis fraeno coercendis posita est! Si quis, inquit, vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat cru­cem suam et sequatur me.1 2 Eodem pertinet, quod apud Lucam dixit: „Si quis enim venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.“3 Unde et Paulus: „In ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum pri­stinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erro­ris. ßenovamini autem spiritum mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum Ileum creatus est in justitia et sanctitate.“4 * Illud persuasum nobis sit, nihil Deo gratius nos acturos, quam si Filii sui efficiamur Coadjutores; nihil Christo delectabilius, quam si redemptionis copiosum fructum praeferamus; nihil sanctae matri Ecclesiae jucundius, quam si filios suos in sanctis suis legibus immaculatos, auxiliante Dei gratia, custodiamus, et inoffenso pede per mandatorum semitam in salutis portum perducamus. Persuasum etiam nobis sit, nihil esse gloriosius, quam quotidiano pastoralis muneris exercitio alios ad auctoris sui gratiam convertere, et crebra animarum fidelium acquisitione gaudium coelestis patriae semper augere. S. Paulus gloriam apostoliéi muneris sui, gaudium et coronam suam nominabat eos, quos in Jesu Christo per Evangelium genuit: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalizatur, et ego non uror.6 Sic igitur laboremus, sicuti boni milites Christi, ut prius a nobis, deinde a curae nostrae pastorali commissis fidelibus, tum divinae, tum ecclesiasticae leges accurate observentur. Sic nos probemus, ut operarios incon­fusibiles, altaque mente repositum teneamus, in custodia pretiosissimi animarum thesauri, nobis credita, causam nos agere illius, qui vincere potest, utcunque debiles simus, etiam in nobis. En quomodo animos addit, divinus ille Spiritus, qui in haec verba nos admonet: „Ne paveas, inquit, repentino terrore et irruentes tibi potentias inimicorum; Deus enim erit in latere tuo.“6 Non levis subeundus est labor, sed 1 Joann. 14. 16. s Matth. 16. 24. * Luc. 14. 26. » * Ephes. 4, 21—24. 6 Cor. II. ii et 28. 6 Prov. 3, 25. squ.

Next

/
Thumbnails
Contents