Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

163 suae creditis aes, in cumulo transposuerunt, nulla facta mentione quantumnam in singulis parochiis collectum fuerit, atque hinc est, quod collectae in singulis duorum horum Districtuum parochiis aeris summae specificari et exponi non potuerint. Sunt porro parochiae, e quibus ad Cancellariam Primatialem nihil aeris collecti pervenit, harum quippe Curati in obversum dimissorum abhinc ordinum oblatam a fidelibus pro Beatissimo Patre eleemosynam, non huc, sed immediate Budapestinum ad regiii- colarem matronarum commissionem promoverunt, quae commissio praesertim in Civi­tatibus Archi-Dioecesis Strigoniensis notabilem partem conflati per eandem aeris col­legit. Sunt insuper parochiae, intra quarum ambitum, tam ipsi parochi eorumque Cooperatores, quam coadunatae in hunc finem commissiones laudabilem in colligenda stipe navarunt operam adeo, ut collectae abs se eleemosynae partem unam Officio Archi-Dioecesano, partem aliam antefatae commissioni matronarum Budapestiensi consignaverint. E relationibus plurium DD. VADiaconorum cum satisfactione percepi, quod fidelis populus per Curatos suos de arctis adjunctis Beatissimi Patris edoctus, liben­ter obtulerit symbolas suas, ut indigentiis Sanctissimi Domini Nostri, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbit, succurreret. Ingeniosa fidelium erga Beatissimum Patrem charitas vario manifestabatur modo. Inventi sunt, qui secuti exemplum Chri­stianorum primi aevi, de fructibus terrae obtulerunt Curatis suis, cum eo, ut his venditis solutum aes ad pedes Beatissimi Patris deponeretur. Ad hos pios fideles applicari possunt verba illa, quae Princeps Apostolorum ad claudum penes portam speciosam sedentem, direxit: „Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do.“ (Act. Apóst. Ill, 6.) Alii iterum ad exemplum pauperis viduae, quam laudibus extollit Divinus Salvator, collegerunt nummulos suos et imposita sibi in suis quotidianis indigentiis abstinentia, tamquam hilares datores, quos diligit Deus, certatim concurrerunt, ut suam erga Beatissimum Patrem filialem adhaesionem verbo factisque commonstrarent. In elencho pias sym­bolas offerentium talium etiam conspiciuntur nomina, qui relicto natali solo in dis­sitas regiones transmarinas commigrantes ibi quoque recordati sunt Beatissimi Patris offerendo illi e mercede laborum suorum eleemosynam jubilarem, ad Cancellariam Primatialem transmissam. Hanc fidelis populi in largienda stipe petrina bonam voluntatem porro quoque fovere studeatis omni data occasione ob oculos illi sistendo plurima, quibus Patriam nostram Apostolica Sedes ditavit beneficia atque exponendo arcta adjuncta, in quae Apostolicam Sedem, sedentemque in ea Summum Pontificem inimicorum manus conjecit. Non cessetis una cum fideli populo Deum assiduis exorare precibus, ut illa ocyus ingruant tempora, quibus certiori quadam ratione appareat ea Dei sapientia „ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum“ (Proverb. 8.) fiatque, quod factum in Evangelio (Matth. 8.) legimus cum navicula (imagine gentium et Ecclesiae) in medio mari fluctibus jactata, in qua Jesus dormiebat, qui surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.“ Alterum signum ope cuius filialem nostram erga Summum Pontificem quin­quagenaria sacerdotii sui celebrantem, adhaesionem testati sumus, erant tabulae subscriptionibus tam Curatorum, quam fidelium repletae, atque Sanctissimo Domino

Next

/
Thumbnails
Contents