Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

164 Nostro praesentatae. Non me latent difficultates, quibuscum colligentibus subscriptio­nes bine inde colluctandum fuit. Inventi sunt enim • inimici homines supersemi­nantes zizania atque fidelibus persuadere conantes, ne oblatas sibi philyras subscri­bant, quia, ut dolose et simulate dicebant, per subscriptionem tributarii evadent Apostolicae Sedis novumque sibi haeredibusque suis onus imponent. Inimicis S. S&dis, qui sic mentiti sunt in caput suum, successit quidem simpliciores quosdam a subscribendis nominibus deterrere, quos vero pudebit mendacibus hominibus aures praebuisse; experientur enim, a nemine unquam ex centum octoginta et quinque illis hominum millibus, qui sua subscripserunt nomina, ne obulum quidem postulan­dum fore. Stipem petrinam dat, qui potest et vult dare, vultque taliter bene mereri de Sancta Sede. E tenoribus caeterum allocutionis a me coram Beatissimo Patre ha­bitae atque vobiscum proxime communicandae edocere jam poteritis curae vestrae creditos fideles, quidnam suo tempore subscripserint atque consequenter, qualia fue­rint mendacia, quibus illos a homagialis fidelitatis professione deterrere adlabora- verint. Huius itaque fidelitatis memoriam etiam coram posteris, ut habeant exemplum quod imitentur, conservare volens adnotavi, in A-Dioecesi Strigoniensi 185,487 sub­scriptiones collectas atque Beatissimo Patri exhibitas fuisse. Faxit Deus, ut nomina horum omnium scripta reperiantur etiam in libro vitae. Tertium, ad quod attentionem vestram suo tempore provocavi quod ve charitati vestrae atque fidelium impensius commendavi, est expositio sic dicta Vati­cana artis operum aliorumque omnium donorum, quae catholici ex toto terrarum orbe Summo Pontifici filiali pietate et liberalitate rarissimo in Annalibus exemplo obtulerunt. Provocatio mea ad ferenda dona Summo Pontifici partemque capiendam in praedicta expositione aeque haud caruit effectu. Ipse Beatissimo Patri obtuli cali­cem aureum cum patena aurea; praeterea pro expositione Vaticana misi viginti casulas varii coloris, largam supellectilem albam, duas pretiosas infulas ac tandem sic dictam capellam, pro Missionariis destinatam, in qua omnia pro celebratione SS. Missae Sacrificii et administratione Sacramentorum necessaria utensilia sacra continentur. Praeterea obtulerunt et ad Cancellariam meam transposuerunt: Josephus Friedrich, VADiaconus parochus Majthényensis, antiquum argenteum ciborium. Clerus Curatus Districtus S. Benedicti calicem argenteum cum patena argentea. Antonius Cherny, VADiaconus parochus Nagyrippényensis, calicem cum cuppa et patena argentea. Moniales S. Ursulae Tirnavienses pretiosam casulam albi coloris, auro in­textam ; porro albam, superpelliceum. Carolus Seyler parochus Bajcsensis casulam coloris violacei. Sorores Charitatis Stomfaenses superpelliceum. Sorores Charitatis apud S. Annam Strigonii superpelliceum. Matronae Oppidi Szeredensis: casulam, stolam, manipulum etc; duas pallas, humerale, albam, corporale, purificatorium. Societas S. Adalbert! Tirnaviae tres libros. Typographus et bibliopola Strigoniensis G. Buzárovits 26 libros in sua officina impressos et a se editos. Ludovici Ober­bauer vidua casulam coloris violacei. Omnia haec objecta in expositione Budape- stiensi praevie exposita, subin abhinc Hornam ad locum destinationis suae promota fuere, praeter calicem meum, quem praevie pariter expositum, ipse altissimo Suae Sanctitatis conspectui sistendi, honorem habui. Praeter enumeratas in superioribus

Next

/
Thumbnails
Contents