Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

100 Nr. 4044. Districtus VADiaconalis Szalkaensis in duos divisus. tes fluminis Aluvay, quod ab urbe Maleatur Malabaricam regionem intersecat usque ad mare prope urbem Cochin, ita ut primus vicariatus sit septentrionalis cum ordi­naria residentia Apostoliéi Vicarii in urbe Trichoor, unde appellationem sumet, alter sit meridionalis cum ordinaria residentia prope Vicarii Apostoliéi in urbe Cottayam, a qua nomen accipiet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, iliisque ad quos spectat et in futurum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffra­gari ; sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostoliéi Auditores, Sedis Apostolicae Nuncios, S. R. E. Cardina­les etiam de latere Legatos, et alios quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et inter­pretandi facultate et auctoritate, iudicari ac definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non Benedicti XIV Praedecessoris Nostri recol. mem. super divisione materiarum, aliisque speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facienti­bus quibuscumque. Porro praecipimus ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo per­sonae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die XX Maii MDCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri Anno Decimo. M. Card. LEDOCHOWSKI. Strigonii, die 20-a Julii, 1887. Districtus Vice-Archi-Diaconalis, qui ab annis circiter triginta Szalkaensis audit, olim Honthensis inferior Danubianus cognominabatur. Est ille unus ex am­plioribus Districtibus; protenditur enim a limitibus Dioecesis Vaciensis usque Ipoly­ság, complectiturque in se parochias 16, filiales possessiones 15 et complura im- populata praedia, numerat Ecclesias 28 et scholas 27. Hunc VADiaconalem Distri­ctum ob faciliorem VADiaconalium tam ecclesiasticorum, quam scholasticorum agen­dorum executionem, iteratis etiam eatenus mihi substratis precibus annuendo, in duos dispartiendum censui, et praesentibus dispartior, videlicet: Nagymarosensem et Kemenczensem. Ad priorem pertinebunt parochiae: Nagymaros, Kóspallag, Maria- Nostra, Szob, Helemba, Kövesd, Rajta et Szalka. Ad posteriorem pertinebunt paro­chiae : Börzsöny, Tölgyes, Ipolyszakálos, Kisgyarmat, Pereszlény, Szete, Kemencze et Vámosmikola. Quod hisce ad omnium, quorum interest, notitiam perfero. Strigonii, die 20-a Julii, 1887. Nr. 4045. Anima de­functi Sacer­dotis Joannis Novákovics piis Cleri suf­fragiis com­mendatur. Joannes Novákovics, Presbyter, Pontificius Camerarius ad honores, die 19. Junii 1815. natus, 29. Sept. 1838. Sacerdotio initiatus, die 24. mox praeterlapsi mensis denatus est Budapestini, ubi propriam domum incoluit. Postquam annos 31. in variis officiis, videlicet Cooperatoris, dein Caerimoniarii apud consecratum Epi-

Next

/
Thumbnails
Contents