Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

74 Nr. 3343. Ex S. Poeni- tentiaria Apo- stolica. Dunaszerdahely; Joannes Szaiff ex Szent-Mihályfa ad Mocs; Paulus Drozd e Tallós ad Szent-Mihályfa; Stephanus Pokorny e Szomor ad Nyerges-Ujfalu; Josephus Kraffszky ex Ürmény ad Ivomjáth. Neomystae pro Cooperatoribus missi sunt: Stephanus Gorelovits ad Otura; Ambrosius Steinhübl ad Udvard; Alexander Kuczmann ad Tallós; Adalbertus Hinffner ad Szomor. Strigonii, die 9-a Junii, 1886. Dubia et responsa quoad S. Jubilaeum. Dubium I. Quando in litteris Apo- stolicis, quibus indicitur huius anni Jubilaeum, duo ieiunia praecipiuntur, nihil ex­presse statuitur, an ipsa fieri debeant in una eademque hebdomada; quaeritur ergo, duo haec ieiunia fierine debent duobus diebus unius eiusdemque hebdomadae. Cui dubio s. Poenitentiaria Ap. die 11. martii 1886. respondit: Negative. Dubium II. Quum,, iustis de causis, commutari possint opera, a s. Patre praecepta, quando prima vice quis Jubilaeum lucratur; quaeritur an commutari pos­sint eadem opera favore eorum, qui Jubilaeum iterare cupiunt? Proposito dubio sacra eadem Poenitentiaria die 18. martii 1886. respondit: Affirmative. Strigonii, die 10-a Junii, 1886. Joannes Cardinalis Simor m. p. Arciii-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents