Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

75 XL DECRETUM Urbis et Orbis. Sanctissimum Iesu Nomen semper et ubique terrarum praecipua venera­tione et singulari prorsus honore Christifideles prosequuti sunt: non enim aliud nomen est sub caelo datu7n hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Actor. IV, 12.) Ad hanc venerationis et honoris significationem, plurima religionis obsequia plurimasque laudes pietas Christiana excogitavit, quibus Nomen augustissimum digne et sancte celebraretur. Hisce profecto accensendae sunt plures Litaniae in honorem SSmi Nominis Iesu compositae, quae, licet non omnes probabiles, late tamen per orbem diffusae sunt. In quorum praeconiorum genere ne varietas haberetur haud undequaque lau­dabilis, sa. mem. Summus Pontifex Pius IX Litanias Sanctissimi Nominis fiesu, quae unice in posterum retinerentur ab omnibus Christifidelibus, per Sacrum Consilium legitimis ritibus tuendis, die 8 Iunii 1862, approbavit, fecitque eidem Sacro Consilio facultatem declarandi, Christifidelibus, qui eas devote recitaverint, Indulgentiam ter- centorum dierum in forma Ecclesiae consueta concessum iri, quando Sacrorum Anti­stites pro sua quisque dioecesi hanc gratiam speciatim petiissent. Quum autem nuperrime a pluribus Episcopis SSmo D. N. Leoni divina providentia Papae XIII preces exhibitae fuerint, ut suarum dioecesium Christifideli­bus praefatas Litanias recitantibus ipsam hanc Indulgentiam elargiri dignaretur, San­ctitas Sua desiderans, ut christiani populi pietas erga laudabile Iesu Nomen magis magisque foveatur et augeatur devotio, hisce potissimum temporibus, quibus Nomen illud augustissimum tam audacter tamque frequenter impiorum iniuriis impetitur, in Audientia habita die 16 lanuarii 1886 ab infrascripto Secretario Sac. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, ad omnes utriusque sexus Christifideles, qui corde saltem contrito ac devote recitaverint Litanias Sanctissimi Nominis fiesu, prouti praesenti Decreto subnectuntur et non aliter, praefatam Indulgentiam tercentum dierum, animabus quoque Purgatorii applicabilem et semel tantum in die lucrandam, benigne extendit. Quam gratiam Sanctitas Sua in perpetuum suffragari voluit et absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum et SS. Reli­quiarum die 16 mensis lanuarii anni 1886. Nr. 3630. Ex S. Congre­gatione Indul­gentiarum. I. B. Card. FRANZELIN, Praefectus. FRANCISCUS DELLA YOLPE Secretariats.

Next

/
Thumbnails
Contents