Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

X. Bredanum in Hollandia Episcopum illustrissimum Petrum Leyten Homan pro visitandis Apostolicis liminibus petentem multi fidelium catholicorum secuti sunt quos idem Episcopus SSmo Dno Nostro praesentavit, et hanc, quae subnectitur, alio cutionem ad Summum Pontificem direxit, plane dignam, quae a nobis quoque at tente legatur. Nr. 3330. 1 Bredani Epi­scopi ad Som- 1 mum Pontifi­cem habita allocutio. Beatissime Pateri Apostolica limina pro munere meo Episcopali visitaturus, cum in Urbem Aeternam iter instituerem, non poteram non id vehementer gaudere, Beatissime Pater, quod praeclara mihi offerretur opportunitas, viva voce reiterandi et ad pedes Sanctitatis Vestrae deponendi sensus reverentiae, obedientiae, pietatis atque fideli­tatis, quos statim a mea electione ad Episcopatum Vestrae Beatitudini scriptis exhi­bere, officii mei duxeram. Quod cum hodie coram hoc tam venerando coetu et tot audientibus Provinciae Neerlandicae ac Dioecesis meae sacerdotibus aliisque piis peregrinantibus praestare mihi contingat, non parum animi mei exultationem adauget. Fide firmissima atque profundissimae reverentiae sensu in Te agnosco Jesu Christi Vicarium, petram illam a Divino Ecclesiae Fundatore in plenitudine tem­poris positam, adversus quam inferi non praevalent, in qua qui stant, salvantur, a qua qui recedunt, errorum undis jactantur, quam qui expugnant, misere pereant necesse est. In Te Successorem legitimum agnosco illius cui dictum est: „Pasce agnos meos, pasce oves meas“; agnosco et Pastori atque Patri meo filiali subjicio obedientia. Ad Te dictum credo aliud hoc ineffabile effatum: „Confirma fratres tuos;“ et licet, tenuitatis meae conscius, inter fratres tuos computari non parum confundar — at Deus ita disposuit — simul tamen erigor animumque capio, cum recordor, a tali tantoque Petro me confirmandum et ab ipso „Lumine de Coelo“ lumen mihi affulsurum esse. Itaque quo altius exiguitatem atque insufficientiam meam ipse per­sentio, eo majori gaudio ideo superabundo, quod omnis sapientiae atque virtutis centro tam prope sum positus, eoque efficacius adigor, vinculis quam arctissimis huic San­ctae Sedi unitus permanere, in pietate, in obedientia, in fidelitate usque ad mortem; et dum Deo Optimo Maximo ex intimo corde gratias ago, eo quod in felices deces­sorum meorum labores introiens tales oves agnosque tales a Supremo omnium Pa-

Next

/
Thumbnails
Contents