Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
70 store pascendos acceperim, hoc inter sanctissima muneris mei officia semper habebo, clerum populumque mihi concreditum Sanctitatis Vestrae monitis imbuere atque doctrinis, haec tenens, per os Petri Christum loqui, ubi Petrus ibi esse Ecclesiam, insuper filiis deditis desideria Patris praecepta esse debere. Quae cum in hora hac optatissima solemniter profiteor, per Sanctitatem Vestram adjungere mihi liceat, specialem Jesu Christi de sua Sponsa providentiam manifeste mihi apparere in hoc, quod miseris hisce temporibus Ecclesiae concessus fuerit Pontifex, qualem in Dilecto Patre Leone XIII se possidere orbis Christianus sibi gratulatur. Dum enim auctoritatis omnigenae fundamenta ubique terrarum aut diruta jacerent, aut magis atque magis effoderentur, gentes doctrinis falsis atque perversis abreptae in calamitatum abyssos properarent, homines in concupiscentias suas abeuntes voluptatibus avidius semper inhiarent, Ecclesia Christi aggressoribus nefariis neonon astutissimis staret obnoxia, publicae privataeque necessitates in dies cumularentur : nonne auspicato atque insigni Dei beneficio factum dici debet, supra Sedem Petri suscitatum virum, qui auctoritatis divinam originem, matrimonii sanctum atque indissolubile vinculum vindicaret, christianam societatis civilis constitutionem explanaret, opinionum insaniam novarumque doctrinarum horrenda portenta convinceret, scientiae incredulae studia ad rationem Doctoris Angelici revocata opponeret, populos a voluptatibus ad poenitentiam reducendos curaret, hostes Ecclesiae invicta confunderet constantia, frustraretur prudentia, pacis amore alliceret, et, ut mundus malis undique prementibus eriperetur, ad tendendas palmas supplices versus Deum Ejusque gloriosam Matrem, populos christianos etiam atque etiam instigare non cessaret? At quo clarius et multiplicem hanc mundi necessitatem perspicio, et unde tantum venire ipsi auxilium possit intelligo, eo vehementius doleo, salutiferum hujus Sanctae Sedis opus indigna Summi Pontificis captivitate misere retardari. Eheu! ante Petrum in carcere me stare! Itaque unacum Sanctitate Vestra vocem levamus adversus iniquitatem quae Urbem Sanctam ingressa est et Sanctuarium polluit, adversus hypocrisin, quae Ecclesiae immunitatem attentavit et Patrimonium Sancti Petri despoliavit, sceleri tanto me consensurum numquam, e contra, quantum in me est, jura, libertatem atque immunitatem Sanctae Matris Ecclesiae propugnaturum semper me esse spondens atque profitens. Quid restat, Beatissime Pater, nisi ut orem et obtester Deum Omnipotentem, et ad obtestandum coelum fideles meos indesinenter adhorter, ut Deus Te nobis diu sospitem servet, ut rerum Ecclesiae tristissima tandem cessent adjuncta, ut Ecclesiam ac universam societatem optatae tranquillitati restituere Sanctitati Vestrae concedatur, ac de reddita Pontifici Maximo plena libertate Deo referre gratias brevi orbi chri- stiano liceat ? Quod dum peroptamus et nostris quasi paciscimur votis, a Sanctitate Vestra suppliciter imploramus, ut omnibus hisce cum filiali mentis affectu hic aggregatis, necnon Clero et ovibus mihi concreditis atque mihi Apostolicam Benedictionem, coelestibus donis refertam, clementer impertiri dignetur. Strigonii, die 6-a Junii, 1886.