Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

55 VII. Spectata fides et singularis in hanc Sedem Apostolicam pietas vestra mira­biliter elucet in communibus litteris quas a Vobis proxime accepimus. Quae quidem multo gratiores ob hanc causam nobis accidunt, quod praeclare confirmant id quod probe cognoveramus, magnam partem vigiliarum cogitationumque vestrarum in re versari de qua nullae propemodum curae possunt esse tantae, quin maiores pro ea suscipiendas putemus. Christianam intelligimus adolescentulorum vestrorum institutio­nem, de qua nuper, collatis consiliis, nonnulla decrevistis utiliter, et ad Nos referen­dum censuistis. Ea vero Nobis est periucunda cogitatio in opere tanti momenti Vos, Vene­rabiles Fratres, non elaborare solos. Neque enim sumus nescii quantum in hac parte universo Presbyterorum vestrorum ordini debeatur; qui scholas pueris aperiendas ca­ritate summa et invicto a difficultatibus animo curaverunt: iidemque, docendi munere suscepto, in fingenda ad Christianos mores et primordia litterarum iuventute ponunt operam suam industria et assiduitate mirabili. Quam ob rem, quantum vox Nostra potest vel incitamenti addere, vel debitae laudis tribuere, pergant clerici vestri bene de pueritia mereri, ac fruantur commendatione benevolentiaque Nostra singulari, longe maiora a Domino Deo, cuius causa desudant, expectantes. Neque minore commendatione dignam iudicamus Catholicorum in eodem genere beneficentiam. Siquidem novimus solere ipsos, quidquid in scholarum tuitio­nem opus est, alacri voluntate suppeditare: neque id eos facere solum, quibus maior est census, sed tenues etiam atque inopes; quos quidem pulchrum et permagnum est, saepe in ipsa egestate nancisci quod in puerilem institutionem libentes conferant. Profecto his temporibus ac moribus, cum ingenuae puerorum aetatulae tot pericula undique impendeant tamque varia, vix quidquam cogitari potest opportunius, quam ut institutio litteraria cum germana fidei morumque doctrina coniungatur. Id­circo scholas eiusmodi quas appellant liberas, in Gallia, in Belgio, in America, in coloniis Imperii Britannici privatorum opere et liberalitate constitutas, probari Nobis vehementer non semel diximus, easque, quantum fieri potest, augeri atque alumno­rum frequentia florere cupimus. Nosque ipsi, spectata rerum urbanarum conditione, curare summo studio ac magnis sumptibus non desistimus, ut harum scholarum copia Bomanis pueris abunde suppetat. In eis enim et per eas conservatur illa, quam a maioribus nostris accepimus, maxima atque optima hereditas, nimirum fidei catholi­cae incolumitas; praetereaque parentum libertati consulitur; et quod est in tanta prae­sertim sententiarum actionumque licentia maxime necessarium, bona civium soboles reipublicae educitur; nemo enim melior quam qui fidem Christianam opinione et moribus a pueritia complexus est. Initia et quasi semina totius humanitatis, quam Iesus Christus hominum generi divinitus peperit, in Christiana adolescentulorum edu­catione consistunt: propterea quod non fere aliae futurae sunt civitates, quam quos Nr. 2288. Litterae SS. D. N. Leonis XIII. ad Eppos An­gliáé, quibus gratulatur de eorumdem zelo in aperi­endis scholis Christianis.

Next

/
Thumbnails
Contents