Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

56 ] ( ] ] < ( 1 Nr. 2289. Declarationes S. Poenitentia- riae Aposto- licae pro jubi­laeo h. a. prima institutio pueros conformarit. Delet igitur omnem sapientiam veterem, ipsisque iivitatum fundamentis labem affert, perniciosus error eorum qui puerilem aetatem malunt sine ulla institutione religiosa adolescere. Ex quo intelligitis, Venerabiles [fratres, quanta animi provisione cavere patresfamilias oporteat, ne liberos suos iis committant ludis litterariis in quibus praecepta religionis non queant accipere. Ad Britanniam vestram quod attinet, id Nobis est cognitum, non modo Vos, sed generatim plurimos e gente vestra, de erudiendis ad religionem pueris non me­diocriter esse sollicitos. Quamvis enim non omni ex parte Nobiscum consentiant, in- telligunt tamen quanti vel privatim vel publice intersit non interire patrimonium sapientiae Christianae, quod a Gregorio Magno, decessore Nostro, per Beatum Au­gustinum accepere proavi vestri, quodque vehementes, quae postea consecutae sunt, tempestates non omnino dissiparunt. Scimus esse hodieque complures excellenti ani­morum habitu, qui fidem avitam retinere diligenter student, neque raros aut exiguos edunt caritatis fructus. De qua re quoties cogitamus, toties commovemur: prosequi­mur enim caritate paterna istam, quae non immerito appellata est altrix Sanctorum Insula; atque in eo, quem diximus, animorum habitu videmus spem maximam et quoddam quasi pignus esse positum salutis prosperitatisque Britannorum. Quapropter perseverate, Venerabiles Fratres, curam praecipuam de adolescentia gerere; urgete in omnes partes episcopales opus vestrum, et quaecumque intelligitis esse bona semina cum alacritate et fiducia colitote: dives autem in misericordia Deus incrementum dabit. Caelestium munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem, Vobis et clero populoque unicuique Vestrum commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXVII Novembris anno MDCCCLXXXV, Pontificatus Nostri octavo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 7-a Aprilis, 1886. Ex S. Poenitentiaria Apostolica. Sacra Poenitentiaria de mandato * SS. D. N. Leonis PP. XIII sequentes declarationes edit pro iubilaeo huius anni 1886. I. Ieiunium pro iubilaeo consequendo praescriptum adimpleri non posse diebus stricti iuris, ieiunio reservatis nec diebus quatuor temporum per annum et nisi adhibeantur cibi esuriales, vetito usu circa qualitatem ciborum cuiuscumque in- dulti seu privilegii etiam bullae Cruciatae. In iis vero locis ubi cibis esurialibus uti difficile sit, Ordinarios posse indulgere ut ova et lacticinia adhibeantur, servata in ceteris ieiunii ecclesiastici forma. II. Christifidelibus cum capitulis, congregationibus, confraternitatibus, col­legiis nec non cum proprio parocho aut sacerdote, ab eo deputato ecclesias pro lu­crando iubilaeo processionaliter visitantibus, applicari posse ab Ordinariis indultum in litteris apostolicis iisdem capitulis, congregationibus etc. concessum. III. Una eadem que confessione et communione non posse satisfieri praecepto Paschali et simul acquiri iubilaeum. IV. Iubilaeum, quoad plenariam indulgentiam, bis aut pluries acquiri posse iniuncta opera bis aut pluries iterando; semel vero, idest prima tantum vice quoad

Next

/
Thumbnails
Contents