Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
25 fronte confiteantur. „Dico enim vobis, ait Dominus, omnis, quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.“4) Tandem ut animarum rectores et moderatores confirmare in fide vacillantes valeant, a periculo succumbendi fraudibus inimici, creditos sibi fideles praeservare queant, non tam eloquentiae apparatu illorum mentes aggrediantur, quam potius illis humilitatem suadeant instruantque, ut ad sinum se recipiant divinae misericordiae: ibi preces fundant, propriam superbiam comprimant, atque sublimem mysteriorum divinorum majestatem adorent, Dei porro omnipotentiam sapientiam ac veracitatem contemplentur, Deumque precentur, ut adjuvet incredulitatem ipsorum. Mente revolvant haec S. Pauli: „Gratia estis salvati per fidem, et non ex vobis, Dei enim donum est.“2) Tandem haec Thomae a Kempis: „fides a te exigitur et sincera vita; non altitudo intellectus et profunditas mysteriorum“3) Denique haec Richardi a S. Victore: „Domine, si error est, quod credimus, a te decepti sumus. Nam ista in nobis tantis signis, et prodigiis confirmata sunt et talibus, quae nonnisi per te fieri possunt.“4) Si animarum pastores super gravissimi momenti themate, quod adusque a me pertractatum est, in sermonibus sacris ad Jubilaeum praeparatoriis curae suae commissum fidelem populum instruxerint, respondebunt monitis et expectationi Beatissimi Patris in praemissis Apostoli cis sic praecipientibus litteris „Erit igitur caritatis sapientiaeque vestrae (Antistitum) lectis Sacerdotibus id negotium dare, ut piis concionibus, ad vulgi captum accomodatis multitudinem erudiant“ additur ibidem „maxime- que ad poenitentiam cohortentur.“ Si tales in regeneratis omnibus grati animi sensus praevalerent erga Deum, ut justitiam in Baptismo, ipsius beneficio et gratia susceptam constanter intactam inviolatamque servarent „aliud ab ipso Baptismo opus non fuisset Sacramentum instituere pro peccatorum remissione.“5) Sed quis est hic, et laudabimus eum, adeo vitae integer et ab omni macula culpae purgatus, ac mundus, ut laborioso poenitentiae baptismate saepius in vita non indigeat? Tot in hac miseriarum valle, tamque saevis jactamur procellis, et ingruentium undequaque hostium insultationibus oppugnamur, tot turbamur passionibus, ut neminem patiatur conditio fragilitatis humanae vivere sine peccato. Desperandum sane foret nobis de salute aeterna, si Deus dives in misericordia, cognoscens figmentum nostrum, volensque omnes homines salvos fieri, nobis peccatoribus, qui nos, semel redempti, in peccati rursus servitutem et daemonis potestatem tradidimus, nostrae vitae remedium non paravisset Sacramentum videlicet poenitentiae, quo lapsis post baptismum beneficium mortis Christi applicatur, quodve iisdem lapsis ita necessarium est ad salutem, uti nondum regeneratis ipse Baptismus. Merito igitur Poenitentiae Sacramentum a sanctis Patribus secunda nuncupatur post deperditae gratiae naufragium tabula;0) quae unicum super- est aeternae mortis declinandae perfugium, sine quo saltem in voto, peccator de sua salute desperet, est necesse. Cum tanta itaque sit huius Sacramenti necessitas, utilitas quoque est prorsus admirabilis. Quidquid enim sanctitatis, pietatis ac religionis in Ecclesia est, id jure merito magna parte ipsi tribuendum venit.7) Cum plus una *) Luc. 12, 8 squ. —s) Ephes. II, 8. — !)De imit. Christ, lib. 4. c. 4. — *) Sent. I. de Xrinit. cap. II. — 6) Cone. Trid. Sess. XIV. c. 1. — 8) Cone. Trid. Sess. VI. cap. 14. — ’) Cone. Xrid. Cath. Rom. p. 2 de poenit.