Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

23 ritos decipere, atque in fraudem inducere commoliuntur. Verbo, Catholicae Ecclesiae hoc tempore inimicorum numerus adeo excrevit, ut nisi divina illa Salvatoris nostri promissio nos consolaretur, et firmaret, qui se adeo stabile Ecclesiae suae fundamen­tum posuisse adfirmavit, ut portae inferi eam expugnare et perdere nunquam possint, verendum esset, ne hac aetate tot machinis concussa, tot hostibus, undique obsessa, occasum passura esset. Quid igitur mirum, si serpere dolentissime observemus malum manareque in dies latius, ut etiam plures in sinu Ecclesiae educati, ab ea, quam lacte materno suxerunt, fide aberrantes, variis perplexitatibus irretiantur et putantes se esse sapientes, increduli, — S. Paulus diceret — stulti fiant...1) Haec, quae dicta sunt attendentes, si unquam alias, nunc certe cum impietas longe lateque debachetur, circum undique quaerens quem devoret, strictissima nobis, quibus cura pastoralis ani­marum demandata est, incumbit 'obligatio, Christifideles monendi, ut sibi caveant, ab omnibus versatis impiorum nequitiis; ac meminerint, catholicam fidem, quam a pro­phetis praecognitam, vaticiniis celebratam, tot martyrum firmatam auctamque san­guine, tot firmissimis fultam auctoritatibus et doctrinis, per bella, per hostes perfra­ctis omnibus, quaecunque obstiterant, impedimentis, ad nos usque integram, atque intaminatam pervenisse novimus, unam esse post naufragium tabulam, unum esse portum salutis, cum „sine ipsa impossibile sit placere Deo.“2) Ecclesia catholica et reli­gio catholica extingui, perire, pessumire non potest, quia illius, qui dixit „coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt“3) sunt etiam haec verba: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.“1) Nec non etiam ista: „et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“5) Sed haec divina promissio ad singulos homines, et singula regna et homines non extenditur, tam pro his, quam pro illis fides et religio catholica perire potest, id quod Christus Dominus praevidit, et praedixit, inquiens: „Ideo dico vobis, quia aufe­retur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus eius.“6) Et arborem fici in­fructuosam exscindendam jussit dicens: „Succide illam, ut quid etiam terram occu­pat“7); ab inutili autem servo, accepti doni rectum seu potius usum nullum faciente, auferri illud mandavit: „Auferte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet.“8) Asserti veritatem testatur historia; ubi namque sunt florentissimae olim in Africa et Asia Ecclesiae, quas sanctissimorum virorum Athanasii, ’Augustini, Fulgentii, Basilii, Cyrillorum etc. sudores et labores, immortaliaque ingenii monumenta foecundarunt et illustraverunt? In singulis autem fidem pessumire, tristi docemur experientia. Alios superbia mentis facit incredulos, alios ignorantia, alios temporale lucrum, plurimos, quia in lasciviae coeno volutari amant. Splendet catholici hominis in mente fidei lu­men : sed oleum, quod ignem hunc alit et fovet, in cordis lampade ardere debet. Fides quippe vera et perfecta lumen in mente, amor in corde est. Sicut sol terrenis vaporibus et exhalationibus obtenebratur; sic fidei lux languet, et hebetatur, si corda humana pravitatis coeno inquinata emittunt vapores putidos, qui fidei lucem tenebris involvant. Fidei ergo elementum voluntatis pia affectio est, quae terrenas illecebras respuit, mundique amorem ac voluptates socias non patitur. Quo igitur mundi cupi­ditas magis adolescit, et quo plus carnalia oblectamenta cordis occupant dominium, ') Cf. Rom. I, 22. — 2) Hebr. II, 6. — 3) Matth. 24, 35. — *) Ib. 28, 18. — Ib. 16, 18. — «) Ib. 21, 43. — ’) Luc. 13, 7. — s) Ib. 19, 24.

Next

/
Thumbnails
Contents