Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
22 obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.“1) Quis hanc non in uno alio ve, sed in multitudine innumerabili, ubique locorum et terrarum factam internam morum mutationem recogitans, non cogitur in haec erumpere verba: „A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.“2) Quod nulla humana sapientia, nulla humana auctoritas et potestas efficere unquam potuisset, aut voluisset; id Crux Christi effecit, quam Apostoli ubique confidentissime praedicaverunt. Manet ergo totius orbis testiiqonio confirmatum, quod inquit Apostolus: „Verbum crucis iis, qui salvi fiunt, Dei virtus est,“3) „quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.“4) Sed si haec vera sint, sunt autem indubitanter verissima, qui factum est, quod incredulitas tam late diffundi, tamque multos catholicae Ecclesiae etiam filios pervadere potuerit, quos inter multi reperiuntur, qui, „derelicto fonte aquae vivae, foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas“5) et cum sanam doctrinam non sustinerent, coacervaverunt sibi magistros prurientes auribus avertentesque auditum a veritate,6) attendunt potius „spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam.“7) Ad quaestionem hanc responderunt jam Vaticani Patres: „Tunc nata est, inquiunt, et late nimis per orbem vagata illa rationalismi, seu naturalismi doctrina, quae religioni Christianae utpote supernaturali instituto per omnia adversans, summo studio molitur, ut Christo, qui solus Dominus et Salvator noster est, a mentibus, a vita et moribus populorum excluso, merae, quod vocant, rationis vel naturae regnum stabiliatur. Relicta autem, projectaque Christiana religione, negato vero Deo et Christo eius, prolapsa tandem est multorum mens in pantheismi, materialismi, atheismi barathrum, ut jam ipsam rationalem naturam, omnemque justi rectique normam negantes, ima humanae societatis fundamenta corruere connitantur. Hac porro impietate circumquaque grassante, infeliciter contigit, ut plures etiam e catholicae Ecclesiae filiis a via verae pietatis aberrarent, in iisque diminutis paullatim veritatibus, sensus catholicus attenuaretur. Variis enim ac peregrinis doctrinis abducti, naturam et gratiam, scientiam humanam et fidem divinam perperam commiscentes, genuinum sensum dogmatum, quem tenet ac docet Sancta Mater Ecclesia depravare, integritatemque et sinceritatem fidei in periculum adducere comperiuntur.“8) His causis accedunt aliae; ab eo enim tempore res non in melius, sed in deterius mutatae sunt. In ea enim incidimus tempora, ut perditissimi homines, philosophicam quamdam gravitatem tenui doctrinae supellectili leviter instructi affectantes, omnem disciplinae veteris rationem perturbare, jura omnia perfringere, societatis humanae vincula dissolvere, fraternae dilectionis fundamenta evertere, homines inani temporalis felicitatis spe illectos, ab omni religionis colendae studio et coelestis beatitatis amore abducere contendant. Sunt alii, veri fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum, „qui tamquam fluctus feri maris despumantes confusiones suas,“9) et ambulantes in impietatibus, inaudita opinandi scribendique licentia religionem Christi labefactare, imo funditus evertere, ac mellitis captiosisque sermonibus improvidos et impe*) L. io. epist. 97. — *) Psal. 117. v. 23. — s) 1. Cor. I, 18. — *) Ib. v. 25. — s) Jerem. I, 13. — «) 2. Tim. 4, 3—4. — ’) I. Tim. 4. I. 2. — 8) Const, dogm. De fide catholica. — s) Jud. 13.