Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
109 XV. Princeps Hungáriáé Urbs Buda tot regum incolatu gloriosa, die 16-a Augusti a. 1541. non vi aut armis subacta, sed Solimanni astutia, et perfidorum hominum, Sultano illi famulantium scelere in potestatem venit, delapsaque est servitutem Turearum, sub immanissimorum hostium jugo annis 145 gemitura. Mox postquam 1683. conquassata ad Viennam fuisset ottomanica vis atque ferocia, Leopoldus I. Romanorum Imperator et Apostolicus Hungáriáé Rex serio consilia agitare coepit de expugnanda et recuperanda Buda, Regni Nostri ilorentissima olim Metropoli. — Expugnatio post biennium tentata non successit, incassum Christianus miles arcem Budam oppugnavit; amissis enim viginti ferme hominum millibus, retrocedere coactus fuit. Sed tamen vel illo anno felicius in Slavonia contra Tureas, et in superioribus Hungáriáé partibus contra clientem et foederatum Turearum Emericum Tököli certatum est. Atque victoriae in illis relatae partibus, mox novarum referendarum prodromi haberi potuerunt. Et revera praeter expectationem, atque „praeter Majorum antehac pene in perpetuum abjectam spem“1 illuxit tandem faustissimus Hungáriáé imo toti Catholico orbi annus 1686-tus quo Regni Metropolis Buda, christiani occidentis antemurale, in libertatem asserta est. Dictu incredibile, quantae molis fuerit huius expugnatio urbis: quanta fortitudine arx a 12,000 Turearum defensa, atque a caesareis et regiis copiis expugnata: quanto utriusque sanguine steterit: quot cuniculis, tormentis, eruptionibus actum: quoties assultum: quoties vis repressa. Novimus accurrisse cum 60,000 militibus Vezirium, ut urbem obsidione liberaret. Ter Castra caes. regia invasit, ter grandi cum suorum strage rejectus est. Tandemque post bimestrem acerrimam oppugnationem urbs assultu capta est, praesidiariis vix non omnibus cum Gubernatore concisis. Faustissimus victoriae et expugnatae urbis dies, u1 novimus, fuit secundus mensis Septembris, quem piissimus Imperator et Rex Leopol- dus cultui S. Regis Stephani devotum in universa Ecclesia catholica voluit, atque ut devoveretur ab Innocentio XI. moliminum suorum in confringenda Turearum vi primo ac praecipuo auctore et fautore, sed et adjutore, facile impetravit, qui festun: S. Proto-Regis nostri quarto nonas Septembris, ob insignem victoriam ab exerciti Leopoldi primi, Romanorum electi Imperatoris et Hungáriáé Regis, eadem die ir Budae expugnatione, ope divina de Tureis reportatam, celebrandum instituit. Cog nito faustissimo recuperatae Budae eventu, praeter Galliae Regem, Ludovicum XIV pertinacissimum Habsburgicae Dynastiae hostem, quem non puduit, Christianissim: axiomate gloriari et nihilominus cum Tureis, quive his adhaeserunt malecontentis 1 Vide praefationem articulorum — decreti quarti Leopoldi I. Imp. et Regis. Nr. 4743. Bisaeeularis lioe anno recurrens memoria recuperatae e manibus Turearum arcis et urbis lludensis, ob quam solem- nes agentur gratiae. 1 1 1 i k L L l 1 5