Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

Nr. 4744, Novi Archi- Dioecesis Presbyteri. 110 societatem et foedus inire, universa Europa gratulata, atque in summam laetitiam effusa est; senserunt enim omnes, nihil jam a Tureis metuendum Christiano Occi­denti, ad Viennam, et Budam tanta clade prostratis. Recuperata Buda, brevi potior Regni pars cum munitissimis fortalitiis jugo illorum subtracta et in libertatem as­serta est, tanto jurato Christiani nominis hoste, et a tot aevorum serie infracte, fastuoseque quaquaversum saeviente, a cervicibus patriae ad longinquiora propulsato, prout in praedicta praefatione legitur. — Huic porro victoriae tribuendum est, quod Patria nostra tandem conquiescere, ac in sensu avitae constitutionis gubernari potue­rit. Non itaque mirandum, quod ubique locorum apud nos gratiae, ex intimis prae­cordiis depromtae nuncupatae sint Deo, qui dedit Nobis victoriam. — Rex Leopol- dus accepto Budae feliciter expugnatae nuncio, Deo armis suis tam propitio publi­cas Viennae egit gratias, quod sibi demum eam reservasset gloriam, quam majores sui Austriaci Principes cum tantorum exercituum interitu, saepius incassum require­bant. Victoriosi militis duces expugnata arce et urbe, nihil prius habuerunt, quam principale ibi templum a superstitione muhametica repurgare, in illoque solemne Te Deum decantari facere. Sed et Status et Ordines Regni bellicum Caesaris et Regis Leopoldi contra Tureas successum a Deo favente repetendum existimaverunt, publi- ceque confessi sunt. Secunda futuri mensis Septrembris die alterum elabetur saeculum, ex quo gloriosissimus auspicatissimusque accidit expugnatae Budae eventus. — Anniversaria illa die, ut tanti beneficii, toti Christianitati, sed Patriae praesertim nostrae a Deo bonorum omnium largitore impensi, vividius recordemur pietas in Deum, et amor patriae postulat. Praesentibus itaque dispono, ut praeattacta die, quippe secunda Sep­tembris, praemonito eatenusque edocto prius populo fideli, in Cathedrali, Collegiatis item et parochialibus Ecclesiis Missa cantata, ea qua par est, solemnitate celebretur de S. Stephano Protorege, cui illa sacra est, sumendo duas adhuc collectas, unam pro gratiarum actione, et aliam pro Rege, cum Te Deum dicendo ad finem Missae, cui praemittendus erit brevis saltem ex ambone sacer sermo, cuius objectum faustis­simus, de quo adusque actum est, eventus constituet. In minoribus parochiis rurali­bus Missa gratiarum actoria transferri poterit in sequentem Dominicam mensis Sep­tembris diem 5-tam. Pro solemnitate celebranda concernentes Magistratus invitandos esse, suapte intelligitur. Strigonii die 12. Augusti 1886. Die 20-a mensis Julii a. c. ad s. Presbyteratus ordinem promoti sunt : Csáky Georgius, Chlebovits Stephanus, Ernszt Timotheus, Ikrényi Georgius, Kleno- vics Petrus, Markhót Josephus, Rehák Ladislaus, Ruhás Julius. Strigonii die 12-a Augusti 1886. Nr. 4745. Obitus Hen­riéi Szajbély, el. Episcopi etc. Henricus Szajbély, el. Episcopus Vovadrensis, M. Eccl. Strigon. Lector- Canonicus, SS. Theol. Doctor, Ins. Ordinis Coronae Ferreae II. classis Eques ect. post diuturniorem infirmitatem, a marasmo senili repetendam, susceptis iterato mori-

Next

/
Thumbnails
Contents