Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

35 De pietate vero, de studio hominum servandorum, intuemini in ipsum istud Ecclesiae catholicae lumen ac decus, Carolum Borromeum, patronum vestrum caelestem : ab eoque arripite in hoc genere formam officii. Is enim, ut probe scitis, politus doctrina et litteris, praeclaras istas ingenii opes in utilitatem Ecclesiae et sa­lutem transtulit proximorum, industria et assiduitate mirabili. In omni autem actione vitae immortalia sacerdotalis fortitudinis exempla reliquit: itemque per infensa, ut tunc quoque erant, Sedi apostolicae tempora, nihil habuit sanctius, quam ut in ob­temperatione Romano Pontifici confidenter acquiesceret, omnem inde sumens et co­gitandi normam et agendi. Date igitur operam, dilecti filii, ut tantam viri praestantiam, si minus con­sequi licet, liceat saltem, quantum contentione potestis, imitari. Atque in hoc imitandi Caroli Borromei studio, si quicquam curae est proficere, saepe et multum cogitate, neque illum efficere tantas res potuisse, neque vos posse ullas sine caritate, quae omnium est domina et regina virtutum. Nos itaque enixe obsecramus Deum qui ca­ntas est, ut hanc diffundat in cordibus vestris, vosque augeat cunctis muneribus cae­lestibus, quorum auspicem vobis, dilecti filii, benedictionem apostolicam peramanter in Domino impertimus. Strigonii, die 22-a Februarii, 1885. Sequens emanavit S. Rituum Congregationis Decretum: Nr. 1413. A Q V E N. Rmus Dnus Iosephus Maria Sciandra, hodiernus Episcopus Aquen. S. R. Congregationi insequentia dubia pro opportuna solutione humillime subiecit: Ex Decreto ipsius s. Congregationis diei 23 Maii 1835,1) in una Namurcen. ad X, recitatio libera alicuius Officii ad libitum fit obligatoria quum iussu Ordinarii illud affixum fuerit die non impedito in Kalendario Dioecesano. Idipsum confirmari videtur Decreto U. et O. nuperrime edito die 5 Julii vertentis anni quoad Chora- lem recitationem; quum post Capitularem Officiorum electionem semel pro semper factam et ab Ordinario approbatam, eorumdem recitatio fit obligatoria. E contra quoad privatam recitationem, singulis e Clero licet pro lubito Officium feriae vel Officium votivum eius diei recitare. Hinc quaeritur: Dubium I. Utrum libera electio quoad privatam recitationem concessa coarctetur solummodo ad Officia ad libitum in Decreto 5 Julii citato contenta, ideoque pro Officiis antecedentibus ad libitum, servandum sit Decretum diei 23 Circa dubia quoad officia votiva Maii 1835? ') Opportunum censuimus referre cit. decretum : X. An Clerici, qui obligantur ad Horas Canonicas teneantur recitare Officia votiva v. g. SS. Sacramenti, quod ex concessione sa. me. Clementis Pp. XI. fieri potest Feria quinta non impedita etc., et Officium Conceptionis B. M. Virginis Sabbato non impedito etc. si iussu Ordinarii apponantur in Kalen­dario his diebus non impeditis? Quatenus negative, an teneantur se conformare huic Officio, si sit duplex, ut Officium Con­ceptionis pro Missa, et colore paramentorum, sive illud recitaverint, sive non? Et S. C. rescripsit; „Si constet de Induito speciali Apostolico Affirmative ad I part.; ad 2, iuxta alia sancita, posse, sed non teneri;“ Die 23 Maii 1835, in Namur- cen. ad IO. ("4746.)

Next

/
Thumbnails
Contents