Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
Dubium II. Utrum in redigendo Ordine annuali Divini Officii debeant necne duo Officia, feriale et alterum votivum ad libitum adnotari quoties privata alterutrius recitatio singulorum arbitrio relinquitur? Et Sacra eadem Congregatio ad relationem infrascripti Secretarii omnibus mature perpensis, ita rescribendum censuit : Ad I. Affirmative. Ad II. Redacto Ordine Divini Officii more consueto iuxta Rubricas, addi poterit Rubrica particularis Ojfficii votivi currentis diei. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 4 Septembris 1883. Strigonii, die 22-a Februarii, 1885. Dubia quoad Benedictionem papalem. BEATISSIME PATER! Professor Theologiae moralis Seminarii Meclilinensis ad Pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus, enixe solutionem sequentium dubiorum expetit. I. An, non obstante S. C. Indulgentiarum declaratione 23 Aprilis 1675, quae habet „Indulgentiam Plenariam in articulo mortis in vero tantum articulo accipif haec Indulgentia seu Benedictio Apostolica (quamvis in vero articulo mortis tantum lucranda ut supponitur) impertiri tamen iam potest simul ac quis versatur in periculo mortis prudenter existimato seu rationabiliter praesumpto, ita ut servari queat hic existens consuetudo eamdem concedendi, quando exeuntium sacramenta conferuntur, sive magis urgens periculum expectari possit, sive non? II. Quod si ad primum respondeatur negative, an saltem in dubio, utrum Benedictio Apostolica debito tempore fuerit concessa, haec, urgente magis periculo, iterari potest in eadem infirmitate, ideo quod forte prior concessio fuerit invalida ob defectum veri mortis articuli? III. In una ditionis Belgicae 12 Martii 1855, legitur „Cum Sacra Congregatio Indulgentiarum in una Valentinen, sub die 5 Februarii 1841, sequenti dubio: „Utrum infirmus pluries lucrari possit Indulgentiam plenariam in mortis articulo a pluribus sacerdotibus facultatem habentibus impertiendam? Resolutionem dedisset: Negative in eodem mortis articulo; exinde quaeritur: „1. Utrum vi praecedentis resolutionis prohibitum sit infirmo in eodem mortis periculo permanenti, impertiri pluries ab eodem vel a pluribus sacerdotibus hanc facultatem habentibus Indulgentiam Plenariam in articulo mortis, quae vidgo Benedictio Papalis dicitur?“ 1 „2. Utrum vi eiusdem resolutionis item prohibitum sit impertiri pluries infirmo, in iisdem circumstantiis ac supra constituto, Indulgentiam plenariam in articulo mortis a pluribus sacerdotibus hanc facultatem, ex diverso capite habentibus, puta ratione aggregationis confraternitati SSmi Rosarii, Sacri Scapularis de Monte Carmelo, SSmae Trinitatis, etc.?“ Ad duo haec dubia iuxta collectionem Prinzivalli, quae authentica recognita fuit, Sacra Congregatio Indulgentiarum respondit: 36 Nr. 1414. Ex Sacra Congregatione Indulgentiarum.