Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

27 Adliuc adnotari sequentia merentur: scripturae genus a communiter scribendi arte abludens, seu sic dicta scriptura secreta (chiffrata) nullitatis vitio afficit testa­menta; prout in omni documento, ita etiam in tabulis ultimae voluntatis locus et tempus exarationis et authenticationis exponi debet; philyrae, si testamentum pluri­bus constet, filo connectantur oportet, cuius una pars testatoris altera pars alterutrius testis sigillo manuali cerae hispanicae impresso chartae adglutinanda est. Haec qui­dem minutiae esse videntur, sed cum lex illa praescribat, observari debent, secus li­tibus ansa praebetur et testamentum periculo invigorositatis exponitur. Possunt praeter testamenta scripto exarata, de quibus hucdum actum est, etiam viva voce mortis causa dispositiones eodem prorsus effectu, quem testamenta scripta habent, non tamen ultra tres menses valiturae coram quatuor testibus fieri, sed cum nil dubitem, quin 1)D. Curati, memores effati Salvatoris, Filium hominis hora, qua non putamus venturum,1) atque in tremendo illo momento, a quo tota no­stra aeternitas dependet, graviora nobis incumbere officia, quam disponere de terrestri substantia, mature solliciti sint futuri, ne ipsos mors imparatos inveniat, neve necesse sit ipsis ad hunc legis favorem recurrere. Quae liucdam dicta sunt valent etiam de codicillis, qui eodem prorsus modo ac testamenta condi debent. Cum vero lex de condendis testamentis rogata in sensu §. 36. cum 1-a Julii 1876. vigorem nacta sit, et ab hoc termino testamenta non aliter quam juxta normas lege hac praescriptas condi queant, imo in sensu §. 37. etiam ante hunc terminum exaratae ultimae voluntatis tabulae, in quantum his normis conformes haud essent, valorem suum ultra 1-am Julii 1877. amplius haud retinent: monitos esse volo om­nes et singulos L)D. Curatos, qui pro piis finibus substantiam suam ope conditi nefors testamenti consecraverunt, ut documentum ultimam voluntatem suam continens bene scrutentur, num illud cum iis solemnitatibus conditum sit, quas lex haec praescribit, secus non testamentum fecisse, sed verba nullius valoris aut momenti chartae man­dasse censendi. Sequuntur clausulae in superioribus memoratae, quibus DD. Curati in con­dendis testamentis accomode uti poterunt. I. Ha a végrendelkező a végrendeletet sajatkeziileg irta és aláírta. Alulirottak együtt egy időben jelenlevő' és erre különösen felkért tanuk ezennel hitelesen bizonyítjuk, miszerint általunk személyesen ismert N. N. ur előttünk élőszóval magyar nyelven (németül, tótul) kijelentette, hogy ezen általa egész kiter­jedésében sajátkezüleg irt és aláirt okiratban az ő végrendelete (fiókvégrendelete vagy halálesetre szóló ajándékozása) foglaltatik. Kelt . . (két tanú.) ’) Luc. 12. 40.

Next

/
Thumbnails
Contents