Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

24 Magno e contrairo solatio semper fuit omnibus bonis, legere testamenta cle­ricorum ad mentem ss. canonum condita, aedificarique illo spiritu vere ecclesiastico, quo ad tribunal Chrisdi profecturi sacerdotes Dei, Christum in suis templis, servis, pauperibus, orphanis, piisque institutis scripserunt ex asse haeredes. At quandoque evenit, et in ista quoque Archi-Dioecesi jam identidem eve­nisse cum moerore expertus sum, quod optimae piorum sacerdotum mortis causa dispositiones sine effectu manserint, piaque instituta suis legatis suaque haereditate privata fuerint ex eo, quod in condendo testamento haud fuerint observatae illae cautelae, quas pro testamentorum valore ceu solemnitates externas leges patriae praescribunt. In sensu ss. canonum exceptioni1) quidem locus est in ultimis voluntatibus, quae pias causas respiciunt, valetque legatum pium etiam informe seu non servatis solemnitatibus alicui pio loco destinatum,2) at lex civilis qua modo utimur, talem exceptionem non admittit. Quicunque itaque testamentum ss. canonibus conforme condere desiderat, is solemnitates legetenus praescriptas in illo exarando observet est necesse, secus non testamentariam dispositionem de sua substantia fecisse, sed illam predae et litibus cognatorum objecisse et taliter conscientiae suae pessime consuluisse censendus est. Operae itaque pretium me facturum existimavi communicare in subnexo cum DD. Curatis principaliores dispositiones articuli XVI. legis anno 1876. de testa­mentis rogatae, simulque adjicere clausulas a meo jurisconsulto concinnatas, quibus pro diversitate casuum in authenticandis testamentis üdém DD. Curati accomode uti poterunt. Et quidem ut ad materiam nostram propius accedamus, lege anni 1876. distinguuntur testamenta a) publica (közvégrendeletek és közjegyzőnél letéteményezett Írásbeli magánvégrendeletek), quae coram reg. notario publico fiunt, de his ágit lex cap. III. §§. 21—26: b) privata (magánvégrendeletek) idest coram privatis viris ceu testibus condita, quae cap. I. et II. §§. 1—20. pertractantur; his accedunt c) testa­menta privilegiata (kiváltságos végrendeletek) qualia iter facientibus navi in mari, aut tempore grassantis epidemiae in locis epidemica lue infectis nuncupare licet. Missis reliquis ad nostrum praecise scopum testamenta secundo loco adducta faciunt. Communiter enim privata conduntur testamenta; qui vero coram publico notario de sua substantia disponere voluerit, is utique ab ipso notario instrui poterit imo in sensu §. 24. legis etiam debet de iis, quae ipsi e respectu solemnitatum lege praescriptarum facienda incumbunt. Jam vero testamenta privata vel possunt scripto exarari (írásbeli magán­végrendelet) vel vivae vocis oraculo nuncupari (szóbeli magánvégrendelet.) Ad validitatem prioris requiruntur duo testes, si testamentum sit hologra- phum seu per ipsum testatorem in toto suo tenore proprio pugno exaratum et propria manu subscriptum, in omni alio casu quatuor testes fine authenticandi testamenti adhibendi sunt, nam legis dispositio sic habet: „1. §. Az írásbeli magán-végrendelet érvényességéhez: *) Cap. Relatura est. II. X. de testam. (IU. 26. — 3) L. c. Cf. Gonzales, Comment. perp;t. in sing. text, quinque libr. decret. Greg. IX. t. III. in h. tit. cap. 11. nr. 13.

Next

/
Thumbnails
Contents