Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

23 IV. Ultimam testatoris voluntatem sanctam inviolatamque esse, omnia jura cla­mant. Hanc testamentorum firmitatem intuitus asseruerit jam Quintilianus1) „nullum majus esse solatium mortis quam voluntas post mortem.“ Sed quaenam dispositiones mortis causa factae ceu ultima disponentis vo­luntas, ceu voluntas post mortem considerari debeant, non ita clare patet. Debet ita­que lege positiva statui, ritus seu modus in forma condendi testamenti ad unguem observandus, ut omnis excludatur ambiguitas. Praeterquam enim quod humanum in­genium, ubi de aucupando lucro, de acquirenda haereditate agitur, valde exerceri soleat, et ibi quoque praetensiones formet, dubia moveat, ubi praetendendi dubitan- dique rationem nullam habet, praetermittendum non est, amorem proprium, si intra limites recti non contineatur, facile ad vetita quoque delabi et per iniquissimum sce­lus testamenta fingere, interpolare, corrumpere. Hinc est, quod apud omnes gentes, quae legibus utuntur, semper ad condendum testamentum solemnitates quaedam ad­hibitae fuerint, quae si non adessent, ipsum testamentum foret nullum et invalidum. Concilium Provinciale Strigonense a. 1858 celebratum2) declaravit: Sacerdo­tes eo majori studio et zelo religionis in condendo testamento ubi debere, quo san­ctior est substantia, de qua disponunt, graviorque ipsis incumbit obligatio post mortem etiam aedificationem corporis Christi continuandi, bonum Ecclesiae promovendi. San­ctam appellavit substantiam, utpote e bonis ecclesiasticis, quae „juxta sanctorum Pa­trum traditionem novimus esse vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pau­perum,“3) acquisitam. Quapropter postquam graviter inculcasset monitum Concilii Tridentini4) „ne ex reditibus Ecclesiae consanguineos, familiaresque suos augere studeant,“ oratos et per sanctimoniam status sacerdotalis obtestatos hortatosque esse voluit omnes in sanctuario Domini servientes, „ut concessa libertate testandi in spi­ritu dumtaxat Ecclesiae et juxta sacros Canones utantur,“5) inhibetque „ne unquam testamenta contra sacros canones condant, aut reditus ecclesiasticos congruae suae sustentationi superfluos, in usus manifeste profanos, vel sanctitati et bonae famae status clericalis adversos relinquant. “G) Minime itaque ss. canonum spiritui ac dispositionibus, suaeque ex hinc resul­tanti obligationi satisfecisse censendi sunt illi ecclesiastici, qui e substantia in bene­ficiis ecclesiasticis acquisita pro piis finibus haud plus legant, quam quod statuto XLII. ultimae Synodi Dioecesanae pro titulis dioecesanis tribuendum praescribitur. *) Declamat. 318. — 2) Tit. VI. n. 4. de Testamentis. -— 3) Can. Quia juxta 59. Caus. XVI. q. 1. — 4) Sess. XXIII. cap. 18. de Reform. — 5) L. c. — c) L. c. Nr. 1207. , De solemnita- tibus condendi . testamenti ad normam legis 1876: XVI.

Next

/
Thumbnails
Contents