Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

14 aque retro sublapsa referri.“ .Elegans etiam in huius rei confirmationem est S. Joannis Chrysost.1) similitudo: „Sicut si Pastor, ait, gregem suum non pascit, ex fame macies quaedam et attenuatio in ovibus inducitur, quae lethalem morbum ingenerat, sic ubi populus sui pastoris spiritualem famem coelestis doctrinae patitur, ibi est omnis pieta­tis et religionis exterminium et Christianae disciplinae exilium.“ „Ubi non est scientia animae, ibi non est bonum, inquit Sapiens in Proverbiis.“2) Quem adusque dicta non impellunt et movent ad impigre impertiendam in scholis catecheticam institutionem, moveat exemplum Divini Salvatoris, qui ideo de coelo in terram descendit, ut doctrinam suam coelestem Evangelicam doceret rudes et ignorantes: hinc parvulos ad se venire jussit: „Sinite parvulos venire ad me“s) Pagos et castella obivit, ut fidei mysteria rudibus et pauperibus exponeret, et annun- ciaret: „Pauperes evangelizantur.“4) „Et docebat de navicula turbas,“5) quae eum se­quebantur, et doctrinam eius audiebant, ac mirabantur. Moveat exemplum Apostolo­rum: qui in mundum universum missi sunt, ut Christi doctrinam rudes docerent, et infidelibus proponerent. S. Paulus ait:6) „Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.“ Exemplum S. Gregorii M., qui podagra licet laborans, sede gestatoria se ad scholam puerorum choralium portari curabat, quos ipse docebat. Exemplum porro S. Vincentii Ferr., S. Caroli Borr., S. Ignatii de Lojola S. Francisci Xaverii, et item celeberrimi Joannis Gersonii, Cancellarii Parisiensis Universitatis, in catechesibus pueris tradendis frequentis et industrii, qui existiman­tibus ampliorem in concionibus fructum referri opponebat, in istis quidem pomposius, non autem fructuosius et efficacius operam locari: cum a tali puerorum institutione, potissima salus et felicitas reipublicae pendeat. Hinc ipse dicere solitus est: „Venite ad me parvuli et rudes, ego vobis doctrinam, vos mihi orationem impendetis: sic Angelos nostros vicissim laetificamus.“ Puerosque innocentes alta voce orare jussit: „0 Deus miserere famuli tui Gersonis.“ — Praeclarissima occupatio est, ac pi’ope divina sapientiam praestare parvulis7) ac lege Domini „linguas infantium disertas facere.“8) „Cathedram enim habet in coelo, qui corda docet, veritatem ostendens, et simul do­nans intelligentiam, ait S. Augustinus.“9) Imo qui ad justitiam erudiunt multos, prae­cipuum splendorem assecuturos, quasi stellas in perpetuas aeternitates, sacrae testantur paginae. “10) Parochos itaque et omnes, qui in cura animarum appliciti sunt, paterne moneo, et per viscera misericordiae Dei nostri obtestor, ut in tam pium, tam salu­tare et maxime necessarium opus, alacriter et strenuo incumbant. Utinam illud Isaiae vaticinium in hac mea Archi-Dioecesi compleatur: „Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.“11) Quod ut feliciter obtineatur, praeter industriam et assiduam diligentiam in Concionatoribus et Catechetis omnibusque ministris Christi et dispensatoribus Mysteriorum Dei, adinstar conditionis, sine qua ilii suo muneri suaeque vocationi respondere nequeunt, requiritur, ut se ipsos exhibeant bonorum operum exemplum, Christi bonus odor effecti. „Dulcior enim est, dicente S. Petro Damiano,12) fructus operum, quam folia verborum, et plus valet vitae claritas ad ■) Hom. 54. In genes. — 2) 19. 2. — s) Mare. IO. 14. — *) Matth. II. 5. — B) Luc. 5. 3. — 6) I. Thess. 2. 7. — ') Psalm. 18. v. 8. — 8) Sap. IO, 21. — *) Tract. 3. in Epist. I. S. Joann. — 10) Dan. t2. 3. — ■') II. 5. — ■“/ Libr. 8. ep. 1. ad. Cinth.

Next

/
Thumbnails
Contents