Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
15 exemplum, quam eloquentia vel urbanitas accurata sermonum.“ Et idem alibi:1) „Quodsi per injunctae praedicationis officium ad pugnandum alios incitant, sed ipsi non pugnant, adinstar illorum sunt, qui buccinae clangoribus obstrepunt, sed congredi cominus non praesumunt. Quisquis enim fortia praedicat et enerviter vivit, ne turpis appareat, quasi sub foliis se bonesti sermonis occultat, sub umbra se proprii oris abscondit, dum in campum certaminis per sui corporis ignaviam non procedit.“ Ministrorum Ecclesiae exempla vim habent multo majorem, sive quod in eorum mores investigetur curiosius, sive quod merito quisque rationem bene recteque vivendi discere ab illis cupiat, qui se disciplinae huius profitentur magistros. Norunt enim omnes Christum non potestatem solum officiumque docendi ministris Ecclesiae contulisse, verum etiam voluisse, iisdemque praecepisse, ut exemplo suo homines Christianis moribus informarent. „Vos estis, inquit, sal terrae, vos estis lux mundi,“ quae verba ex unanimi Patrum interpretatione significant, debere eos humanum genus ut doctrina quodammodo condire, sic suarum virtutum splendore illuminare.“2) Propterea merito S. Hieronymus3) ita Heliodorum admonebat: „in te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio tua quasi in speculo constituta, magistra est publicae disciplinae: quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant.“ Quia autem e ministrorum Ecclesiae vita documentum petere et normam fideles solent ac debent, sapienter sancivit S. Tridentina Synodus,4) in ministros Ecclesiae esse eligendos „pietate, ac castis moribus conspicuos, ut praeclarum bonorum operum exemplum et vitae monita ab eis possint expectari.“ Vere enim scripsit S. Joannes Chrysost.5) „non solum corrigetis orbem terrae recte sancteque vivendo, verum etiam glorificari Deum ex vestra conversatione facietis quemadmodum si contraria gesseritis, et homines perdetis profecto, et Dei nomen blasphemiis offendi facietis.“ „Deus interim det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti.“6) Quam voluntatem? illam certe, de qua Apostolus7) sic edicit: „Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra,“ ut sitis vitae integritate irreprehensibiles, charitate ferventes, pietate conspicui, sicut oportet et decet eos, quibus reposita est corona justitiae“8) quam unicuique nostrum reddet in illa die justus Judex, idemque Pater misericordiarum, qui est Deus super omnia benedictus in saecula Arnen. Strigonii, Dominica III. post Epiphaniam in diem 25-am Januarii incidente. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. ') Libr. 4. Ep. 15. — a) Sylveir. I. 2. — a) Epist. ad hunc. — ‘) Sess. XXIII. c. 14. de reform. — “) Epist. ad Damas, apud Luc. Ferr. — 6) 2. Machab. T. 3. — 'j I. Thess. 4. 3. — 8) 2. ad Timoth. 4. 8.