Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

13 vissimis repleatur et vexetur damnis, ubi a publica et privata juventutis institu­tione, qua rei cum sacrae tum publicae felicitas tantopere continetur, fuerit mode­ratrix Ecclesiae auctoritas, eiusque salutifera vis amota. Hoc enim modo hu­mana societas vero illo christiano spiritu sensim privatur, qui unus potest et pu­blici ordinis tranquillitatisque fundamenta stabiliter servare, ac verum utilemque civilitatis progressum efficere ac moderari ... Et sane institutio, quae non solum rerum dumtaxat naturalium scientiam, ac terrenae socialis vitae fines spectat, verum etiam a veritatibus, a Deo revelatis decedit, in erroris mendaciique spiritum prolabatur oportet, et educatio, quae sine Christianae doctrinae morumque disciplinae auxilio te­neras adolescentium mentes, eorumque cerea in vitium flecti corda informat, non potest non parere progeniem, quae pravis cupiditatibus propriisque rationibus tantum permota et impulsa maximas tum privatis, tum reipublicae affert calamitates.“ Ex iis omnibus, quae Sapientissimus Pontifex praesagivit et praedixit, ut cum S. Gregorio M.1) loquar, „alia jam facta cernimus, alia in proximo ventura formidamus.“ Scho­las elementares in Gallia et Belgio, in quantum illae publicae sunt civilis potestatis, institutionemque pubis in iis, charactere christiano exutas esse novimus, ad quas animarum Pastoribus aut aliis Presbyteris aditus non patet, et a quibus omnis liber sollicite arcetur, in quo nomen Dei occurrit, et ad quos atroces et inauditos ausus prona promptaque sit progenies viperarum, quam atheistica in scholis institutio pro­tulit, plus jam nostris temporibus cernimus, quam in codicibus legimus. Quam libenter, ac solerter quantaque cum laetitia praeclarissimi Galliae Pastores animarum aliique Presbyteri, catechetarum in scholis munus obirent, quam felices se existimarent, si, prout antea, ita nunc quoque huic sanctae occupationi se in scholis etiam publicis impendere, imo superimpendere possent? Novimus, nobilissimo vereque venerabili Clero in iis Germaniae partibus, in quibus sic dicta culturae pugna exarsit, nihil magis doluisse, quam quod a scholis et a tradenda in his catechetica institutione ali­quamdiu fuerit prohibitus. Apud nos tantum abest, ut quis Pastores animarum ab institutione in scholis catechetica arceat, vel in eadem impertienda impediat, ut po­tius lege civili quoque obstringantur illic ad erudiendam in doctrina fidei et morum pubem scholasticam. Quam grandi proinde responsionis onere conscientiam suam gravant negligentes in tradenda hac institutione animarum Curatores! Sane cum corruptelae omnes depravatique mores, super quibus nostro im­primis tempore ingemiscimus, ex eo potissimum orti sint, quod fidei veritates, utpote nunquam, aut raro admodum, leviterque auditae, vel penitus ignoratae sint, vel mi­nime in cordibus egerint radices; an piger, desidiosus et negligens in explendo ea- techetae munere Sacerdos ab omni eatenus imputatione responsionisque onere liber dicendus vel existimandus est? Experientia enim teste, ubi instructio populi, succres- centisque pubis negligitur, ibi omnia ruunt in pejus, ibi ignorantia, coecitas, error, vi­tium et certe tanta regnat peccandi libertas, ut vix religionis vestigia remaneant. Docemur hoc etiam a S. Plieronymo2) illis verbis: „Ex quo intelligimus, deficiente inter Christianos fideles salutari doctrina, quasi alimento laborantes, extingui pudicitiam, castitatem omni labe infici, virtutes amisso nomine in pejus ruere, omni­') Honiil. I. in Evangelia. — *) In cap. 8. Actor.

Next

/
Thumbnails
Contents