Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

147 XXII. In Japonia Evangelii semen primus seminare coepit magnus Indiarum Apostolus, S. Franciscus Xav., cuius apostolicos decem annorum labores Christus Dominus Ipse miraculorum et linguarum donis illustrare roborareque dignatus est. Sancti viri, an. 1552. beatissima morte ad recipienda in coelis meritorum praemia evo­cati, vestigia alii presserunt missionarii tam e Societate Jesu, quam e S. Francisci Ser. filiis, quibus successit spatio 40 annorum Christianorum in Japonia coetum col­ligere, quorum numerus ad biscentum millia assurrexit, quos inter tres reguli, plures aulici, belliduces, alii que nobilissimi viri reperiebantur. Felicem evangelicae praedi­cationis cursum interceperunt crudelissimarum persecutionum procellae, ad quas exci­tandas Imperator Taikosama, huiusque successores non a Bonzis solum, patriae et ethnicae superstitionis ministris, sed a Hollandis quoque acatholicis inflammati sunt, ab his quidem calumniantibus, sub praetextu Evangelium praedicandi eo converti studia Missionariorum e Societate Jesu, ut Japonia in Hispanorum redigeretur pote­statem. Gloriosae memoriae Pius Papa IX. prout notum est, a 1862. Sanctorum ho­nores decrevit Japonensibus Martyribus viginti sex, qui a. 1596. vitam pro Christi fide posuerunt. Furore persecutorum eo tandem res devenit in Japonia Christianorum, ut hi passim enecarentur, praedicari autem ibidem Christi fides deinceps non potu­erit, quia nulli extraneo adire Imperium illud, eo minus commorari ibidem licuerit. Anno tandem 1858, quo in sequelam tractatus et conventionis, quam Japones cum Americanis Septemtrionalibus, Anglis item et Gallis inierunt, Catholicis etiam Mis- sionariis patuit praedictis nationibus apertus in Nangasaki portus, ubi mox catholica erecta fuit Ecclesia, nominarique potuit anno jam 1862. Apostolicus Japoniae Vica­rius, cui plures cooperabantur in labore evangelico Missionarii. Hi dum ulterius in Imperium illud penetrarent, summo recreabantur solatio, in insula Kimhin dicta re- perientes aliquot pagos, qui a catholicis incoluntur, reliquiis illorum catholicorum, quos ante duo et quod excedit saecula, primi Missionarii ad fidem converterant. Ca­tholici hi quia bene latuerunt, bene vixerunt in fide Christi, in cuius veritatibus filii a patribus instituebantur e catechismis librisque precatoriis, quos majores ipso­rum ante saecula a Missionariis receperunt, quos ve ipsi maxima cum sollicitudine conservaverunt usque ad hunc diem. Si annis 1867 et 1870. Christiani multa adhuc ob religionem suam pati debuerint, hae tamen jam persecutiones non ab Imperatore et Magistratibus, sed a phrenetico fanaticoque populo repetendae fuerunt, qui extraneos, in Imperium undique irruentes pati tolerareque non voluit reluctabaturque innovatio­Nr. 6134. Summi Ponti­ficis ad Japo- niae Imperato­rem Litterae.

Next

/
Thumbnails
Contents