Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
148 nes acceptare, lege civili Imperatoris statutas. A decennio Christiani pleno ibidem gaudent religionis exercitio, plenaque perfruuntur pace ac tranquillitate. Mirum proinde non est, quod SS. Dominus Noster, cui sollicitudo incumbit omnium Ecclesiarum has, quae sequuntur, ad Imperatorem Japonensem exaraverit et per Petrum Mariam Osouf, Episcopum Arsinoitensem exhibendas j usserit litteras, quem Episcopum, velut Papae legatum summa cum benignitate et eximio honore recepit Imperator : ILLUSTRI AC POTENTISSIMO UNIVERSAE JAPONIAE IMPERATORI LEO PP. XIII. FELICITATEM. Imperator maximéi Etsi magno locorum intervallo disiuncti sumus, non tamen latet Nos singulare studium in augendis Japoniae utilitatibus abs te, Imperator maxime, positum. Profecto quae aggressus es facere ad incrementa rerum civilium praecipueque ad excolendos mores populorum tuorum, sicut providentiam testantur consilii tui, sic digna sunt laude et commendatione hominum, quotquot expetunt prosperitatem gentium communicationemque bonorum quae ab humaniore cultu facile percipiuntur. Eo vel magis quod politiore urbanitate morum opportune praeparantur animi ad concipiendam sapientiam, amplectendumque veritatis lumen. His de causis rogamus ut officia propensae in Te voluntatis Nostrae quemadmodum verissime pollicemur, ita perhumaniter Ipse accipere ne graveris. Est et illa ratio, quam ob rem has tibi litteras mittendas censuimus, videlicet ut gratum animum Nostrum profiteamur. Quibus enim officiis missionarios et Christianos singulos ex amplissima ditione tua obstrinxeris, iisdem Nos Tibi obligatos intellige. Te vero, Imperator Maxime, benignum ac benevolum in utroque ipso eorum testimonio cognovimus. Qua quidem re nihil fieri a Te potest vel ad aequitatem laudabilius vel ad ipsam utilitatem publicam praestantius, propterea quod ad- iumenta ad incolumitatem imperii non exigua expectare a religione catholica potes. Omnium enim imperiorum est fundamentum iustitia; iustitiae vero nulla pars est, quin christianis ponatur in officiis. — Ita fit, ut quicumque Christianum nomen profitentur, non tam poenarum metu, quam religionis voce in primis admoneantur vereri maiestatem regiam, obtemperare legibus, neque aliud in re publica velle nisi quae tranquilla et honesta sunt. Igitur vehementer petimus ut maiorem quam potes, libertatem christianis impertias, eorumque instituta patrocinio gratiaque tua, ut soles, tueri pergas. Vicissim Nostrum erit, bonorum omnium auctorem Deum suppliciter obsecrare, ut utilia coepta tua optatos ad exitus perducat, Tibique et Ia- poniae universae maiora in dies munera ac beneficia largiatur. Datum Hornae apud S. Petrum die XIII maii anno MDCCCLXXXY, Pontif. Nostri anno octavo. Strigonii, die 12-a Novembris, 1885.