Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

97 XIV. Ope sequentis Decreti: Decretum Sacrae Congregationis Rituum ORBIS. Ad christianae caritatis opera, quae a sancto Vincentio a Paulo suam agno­scunt originem, impensiori studio provehenda, honoremque tanti Patris ac magistri adaugendum, duobus abhinc annis, postulantibus tum sodalibus Vincentianae socie­tatis vulgo Conferentiae, occasione expleti quinquagesimi anni a sua Parisiis institu­tione, tum reverendissimis dioecesium antistitibus, sanctus Vincentius societatum om­nium caritatis in Galliae regione vigentium, ab eoque ortum quomodocumque haben­tium, uti specialis apud Deum Patronus apostolica auctoritate declaratus et constitu­tus fuit. Iluiusmodi decretum, ad Hyberniae dioeceses anno superiore extensum, ut tandem ad cunctas eiusdem naturae societates et opera totius christiani orbis exten­deretur, perplurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Patres Cardinales, et ex omnibus fere mundi regionibus sacrorum antistites, pluresque regularium ordinum supremi mode­ratores humillimis Summo Pontifici exhibitis precibus enixe efflagitarunt. Eas san­ctissimus dominus noster Leo Papa XIII benigne excipiens, Congregationi eminen- tissimorum et reverendissimorum Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum re­misit, ut sententiam suam hac in re panderet. Sacra autem Congregatio in ordinariis comitiis die 28 martii 1885 ad Vaticanum habitis, referente eminentissimo et reve­rendissimo cardinali Carolo Laurenzi, audito etiam R. P. I). Augustino Caprara, san­ctae fidei pi’omotore, omnibusque maturo examine perpensis, postulationi a tam in­genti numero eximiorum praelatorum propositae responsum dedit: Consulendum San­ctissimo pro gratia. Hisce vero omnibus subinde per infrascriptum secretarium eidem Sanctis­simo Domino nostro fideliter relatis, Sanctitas Suas sententiam Sacrae Congregationis in omnibus confirmare et approbare dignata est; ideoque sanctum Vincentium a Paulo omnium Societatum caritatis in toto catholico orbe existentium et ab eo quo­modocumque promanantium, ceu peculiarem apud Deum Patronum declaravit et con­stituit, cum omnibus honorificentiis coelestibus Patronis competentibus: mandavitque de his apostolicas litteras in forma Brevis expediri. Die 16 április eiusdem anni 1885. 1). Cardinalis BARTOLINIUS, S. R. C. Praefectus. (Locus p Sigilli) LAURENTIUS SALVATI, S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 12-a Julii, 1885. Nr. 3910. S. Vincentius a Paulo om­nium Societa­tum caritatis peculiaris apud Deum Patronus de­claratur et constituitur

Next

/
Thumbnails
Contents