Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
98 Nr. 3911. Responsa S. Congregationis S. R. U. Inquisitionis ad quaedam dubia sibi imposita. Dubia quoad excommunicationem minorem, quoad absolventes complicem, et quoad craniotomiam. ILLUSTRISSIME ET REVME DNE! Litteris diei 25 praeteriti Maii Amplitudo tua Supremae buius Congregationis examini proponebat tria sequentia dubia: 1. Fere omnes Constitutionis Apostolicae Sedis commentatores docent, excommunicationem minorem vi huius Constitutionis abolitam esse. Utrum haec sententia tuto doceri possit in seminario ? 2. Iterum omnes eiusdem Constit. commentatores docent, illum confessarium excommunicationi non subiici qui complicem in peccato turpi absolvere fingit; sed reipsa non absolvit. Contrarium tamen declaravit S. Poenitentiaria die 1 Martii 1878. An potest Orator permittere ut in suo seminario doceatur praefata commentatorum sententia responso s. Poenitentiariae opposita? 3. An permittere potest, ut in suo seminario tamquam probabilis doceatur nonnullorum recentiorum opinio, quod liceat infantem in utero matris occidere ad matrem relevandam, si alias mater et infans perituri sint? Porro Emi PP. una mecum Inquisitores Generales in Congregatione habita Fer. IY, die 5 vertentis Decembris, ad examen revocarunt primum et alterum ex propositis dubiis. Siquidem tertium cum sit obiectum plurium petitionum, quae ab aliis quoque Ordinariis transmissae sunt, adhuc penes Supremum hunc Ordinem in studiis est. Iam vero ad 1-m üdém Emi PP. responderunt: Affirmative. Ad 2-m vero: Negative; facto verbo cum SSmo, quoad utrumque. Cum autem SSmus D. N. has Emorum PP. resolutiones ac responsiones approbare ac plene confirmare dignatus sit, eas Amplitudini Tuae pro sui norma communico; ac impensos animi sensus Eidem testatos volo, cui fausta omnia a Dno precor. Amplitudinis tuae Romae, die 10 Decembris 1883. Addmus uti Frater ALOIS Card. BILIO Ulmo et Rmo Dno Episcopo Petrocoricen. Dubium quoad operationem chirurgicam, quae craniotomia audit. EME ET RME DNE! Emi PP. mecum Inquisitores generales in Congregatione habita Feria IV, die 28 labentis Maii, ad examen revocarunt dubium ab Eminentia tua propositum. — An tuto doceri possit in scholis catholicis licitam esse operationem chirurgicam, quam Craniotomiam appellant, quando scilicet, ea omissa, mater et infans perituri sint, ea e contra admissa, salvanda sit mater, infante pereunte? — Ac omnibus diu et mature perpensis, habita quoque ratione eorum quae hac in re a peritis catholicis