Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

5 II. Vitam Christianam, quemadmodum Patres Tridentini loquuntur,1) perpetuam quidem poenitentiam esse oportet; ea enim quotidie committimus, quae Christo Do­mino docente, quotidie dimitti nobis petimus; attamen necessariae adeo virtutis exer­citio peculiari ratione sollicita filiorum suorum mater Ecclesia, certa quaedam conse-' cravit tempora, ac potissimum tempus Quadragesimale, quo juxta traditionem apo- stolicam solemni jejunio, piis item exercitationibus aliorum temporum culpas dilui, filios suos contra furentes salutis hostium impetus praemuniri, eorum denique mentes ad celebranda subsequentis paschalis solemnitatis Sacramenta non in fermento veteri, neque in fermento malitiae aut nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis2) rite disponi voluit. Siquidem autem de sacri huius jejunii origine, natura ac lege, nec non de facultate hac in lege cum singulis fidelibus dispensandi iterato verba fecerim, disposuerimque, ad alias prolata, ordinata, dispositaque Yos remittendo, praetermittere non possum, quin hac etiam vice inculcem, Vestrarum partium esse, ad exigentiam ct in sensu decreti ss. Concilii Tridentini3) denunciare ex ambone fideli populo s. quadragesimale jejunium, huiusque observantiam commendare, congrua addita instru­ctione, ex qua fideles probe intelligant, non multum in eo positum esse, ut vetitis cibis temperetur, nisi par cura adhibeatur, ut quod Ecclesia Deum orat, dum caro ab alimentis abstinet, mens a culpa jejunet. Quid enim cibi abstinentia prodest, dies otiose ac in vanitatibus sectandis, noctes in libidine traducenti? Quid iniquo foenore incautos egentesque circumvenienti et evertenti? Quid furanti? Quid procaci lingua proximo obtrectanti, illiusque famam livido ore carpenti et laedenti? Quamobrem excitandi sunt fideles, ut non solum abstinentia colant jejunium, sed fructus etiam, quorum causa illud institutum est et praecipitur, percipere satagant, passiones et pravas cupiditates domando, appetitumque rationi subjiciendo; porro ut memores eximiae pietatis ac religionis, qua olim quadragesimae dies, plenos salutis nostrae mysteriis colere in more fuit, eundem ipsi morem referre adnitantur, arctiorem quam­dam vitae disciplinam sibi indicendo, quatenus tempore, quod Sancta Mater Ecclesia recolendae Jesu Christi Domini Nostri passioni maximisque, quos pro libertate, sa- luteque nostra pertulit cruciatibus, animo repetendis statuit, fideles pristinam vitae licentiam cohibeant, rerum caducarum curas, quibus fere mens nostra involvitur, abjiciant, aut saltem remittant, et dignas sacris diebus cogitationes, exercitationesque suscipiant. Ecclesiam, divinaque officia solito frequentius adeant, divino missae sacri­Nr. 751. Epistola Quadragesi- malis de jeju­nio, admini- stratione Sa­cramentorum, praedicatione Verbi Dei, et Catechizandis in templo et schola pueris *) Sess. XIV. dextr. unct. — *) r. Cor. 5, 8. — 3 Sess. XXV. de delectu cib. etc.

Next

/
Thumbnails
Contents