Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

6 ficio quotidie intersint, et eleemosynas pro suis facultatibus largius benigniusque ero­gent. Sic edoctis, haecque observantibus Nobis dabit Deus effectum nostris jejuniis salutarem: ut nimirum castigatio carnis assumpta, in nostrarum transeat vegetatio­nem animarum.1) Cum Ecclesia jure divino necessarium atque institutum esse intelligeret, ut Christi fideles, post baptismum lapsi confiterentur peccata sua, per Lateranense Con­cilium statuit, „ut hoc confessionis praeceptum, saltem semel in anno, ab omnibus et sin­gulis, cum ad annos discretionis pervenissent, impleretur.“2) Inde factum, ut in uni­versa Ecclesia mos ille salutaris, confitendi sacro et maxime acceptabili Quadragesimae tempore observetur. Quem morem ss. Tridentina Synodus tamquam pium, meritoque retinendum amplexa, maxime probavit, et commendavit.3) Quibus igitur cura pastoralis animarum demandata est, ii gravi responsionis oneri se objicerent, si omnia non molirentur, ut huic Ecclesiae praecepto, ab omnibus satisfiat. Imo etiam quam ma­xime possunt, fideles hortentur, ut saepe conscientiam suam Sacramento Poenitentiae expient, et statim a lapsu, confessionem peragant, neque tardent4) converti ad Do­minum, ac de die in diem differant poenitentiam: subito enim venit ira illius. Sane qui secum animo reputabit, quanta naturae nostrae imbecillitas, quanta fragilitas sit, et quam infirmas ad obsistendum sensuum nostrorum cupiditatibus vires habeamus, facile intelliget, post baptismum, longe maximum maximeque ad salutem necessarium nobis a divina bonitate beneficium per poenitentiae Sacramentum esse tributum; ut vere a SS. Tridentina Synodo dictum sit: „Quam baptismum nondum regeneratis, tam poenitentiam iis, qui post baptismum in novas peccatorum culpas lapsi sunt, necessariam esse.“5) Et S. Hieronymus plane apposite Poenitentiam secundam post naufragium tabu­lam appellavit;6) quod quemadmodum ei, qui naufragium fecit, una servandae vitae ratio est, apprehensa tabula e pelago enatare: ita qui amissa, quod fere fit, innocentia quam per baptismum primam naufragii nostri tabulam adeptus fuerat, in novum se mare peccatorum ventis rapi patitur, novos in scopulos conjectus, non aliam salutis viam reliquam habet, quam Sacramentum Poenitentiae, veluti de naufragio tabulam arripere, et eius ope, atque praesidio in tutum evadere et cum Deo, quem peccatis offendit, in gratiam redire. Quae cum ita sint, mirum sane est, dari Sacerdotes, ani­marumque Curatores, qui administrationem talis, ad consequendam salutem tam neces­sarii Sacramenti adeo refugiunt, ut poenitentes ab hoc arceant retrahantque, potius, quam ad illud frequentandum exstimulent, eosque indirecte saltem in laqueum dia­boli, et in aeternae damnationis manifestum discrimen impellant. De tepidorum de- sidiosorumque ministrorum, qui ad propria commoda et commoditates, non vero ad curas et labores pro gloria Dei et salute animarum se vocatos existimant, singulo valet profecto illud divini Salvatoris: „Bonum erat ei, si natus non fuisset, homo ille.“') Quod enim multi in aeternum pereant, quod infernus aperuerit os suum sine ullo termino, innumerabilesque animas non corruptibilibus auro et argento, sed pre­tioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati redemptas8) devoret, a negligenti, vel perversa huius divini Sacramenti administratio ne repetendum. Dum ]) Orat. miss. Sabb. post Dom. 2. quadr. — a) Cap. Omnes de Poenit. et remiss. — s) Sess. XIV. de poenit. cap. 5. — *) Eccl. 5. 8. — ‘) Loc. cit. cap. 2. — •) Epist. ad Demetr. — ’) Matth. 26. 24. — s) I. Petr. x, 18. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents