Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
83 Equidem operae pretium duco ac prorsus necessarium eos tibi mentis cogitatus exponere, quos suggerit hic tam novus, quam impudens Italici Gubernii ausus contra dignitatem libertatemque Sedis Apostolicae, cuius eadem Congregatio, maxime omnium nobile atque praeclarum instrumentum est ac subsidium ad Fidem Christianam propagandam, gentesque civilibus moribus informandas. Huius venerabilis institutionis origo et natura, apprime demonstrat, quam haec expoliationis sententia, contra eam lata s. Petri Sedem recta percellat, eiusque Apostolieam actionem praepediat, quominus mediis, quae ad ipsam referuntur, ut par est, utatur. E documentis insuper suae fundationis manifeste patet, Romanos Pontifices, inter quos, et quidem praecipue, Gregorium XV. et Urbanum VIII. arbitratos fuisse eamdem congregationem quamdam supremi sui ministerii Apostoliéi emanationem: ac proinde habendam esse (intra suae actionis confinia) tamquam institutionem eminenter cosmopolitam; cius tandem institutum esse Fidei seu christianae veritatis propagationem; media, quae ei large attributa sunt, ad hunc finem obtinendum adhibenda esse, iuxta piorum fidelium largientium voluntatem; ac ideo eius patrimonium ad universam familiam catholicam pertinere. Ex his quae hactenus exposui facile est deducere, Congregationem, cui a Chidstiana Fide propaganda nomen est, divinam Romani Pontificatus constitutionem sublimiori atque efficaciori modo quam plerasque alias id generis institutiones, prae- seferre, quod ipsi suppetant ea media, quae inprimis valida atque idonea hire existimantur ad missionem rite complendam eidem Romano Pontificatui divinitus traditam, Fidei Christianae in omnes nationes propagandae, easque civilibus moribus informandi. Quam vero satis superque eadem Congregatio huic divino mandato continenter satisfecerit, id sacrarum Missionum annales testantur, qui prodigia referunt per Evangelii praecones patrata in Tibeto, in Scandinavia, in Thule, in Sinis, aliisque regionibus permultis; praesertim vero in utrisque Indiis. Ipsimet scriptores heterodoxi saepe numero testati sunt, vivam ac praepotentem actionem, quae a romana Ecclesia tamquam e centro ad plagas usque remotissimas se extendit, pedetentim ac pacifice barbaras plerasque nationes religiosas civilesque effecisse. Sed hic quo melius patefiat natura eiusdem Congregationis a propaganda fide erga omnes mundi nationes, iuvat sedulo observare, Romanos Pontifices per hanc maximam institutionem non elaborasse solummodo ut barbaras regiones Fidei christianae subiicerent, sed etiam ut iam Christianae nationes, quas Orientale chisma et haeresis in adeo miseram, qua versarentur, conditionem redegerat, reflorerent. Satis heic sit eximiam et largam dotis largitionem ab Eminentissimo Antonio Barberinio factam meminisse qui duodecim annui redditus assignationes peregit pro Georgianis Persis, Melchitis et Coftis; septem pro Europaeis, sex demum pro Indis et Armenis. Iam vero huiusmodi institutio, quae ratione suae originis, suae constitutionis, suae actionis, sui patrimonii, suaeque historiae formam exhibet natura ipsa universalem, cosmopolitam, ea est quae modo Gubernii legibus peculiaribus ac Tribunalis localis iudicio subiici attentatur; quod quidem eam ad iuridice possidendum inhabilem decernens, iis quae ipsa possidet expoliat.