Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

82 queat; ut denique de periculis quoque constet, quibus objecta est S. Congregatio, juvat legere subnexas Eminentissimi Cardinalis Secretarii status litteras, ad Nuncios Apostolicos directas, in quibus praemissa omnia dilucide proponuntur. Notum est Sanctissimum Dominum Nostrum tam tristi edoctum experientia, ut securitati oblationum, donationum, piarum fundationum, quas fideles in universo orbe ad provehendos S. Congregationis de propaganda fide fines deinceps quoque facturi sunt, prospiceret, atque impediret, quominus novae fiae donationes in rapaces et viscosas Gubernii Italici manus sic inciderent, prout antiquae universi orbis fide­lium donationes et piae symbolae inciderant, jussisse, ut novarum oblationum vel donationum, et exinde conflandi aeris administratio extra Italiam transferretur, hoc- que fine erigerentur, designarenturque in Europa, Asia, America, Oceania et Africa certa loca, tamquam totidem centra, sive procuratiae, ubi pro S. Congregatione con­ferendae a fidelibus symbolae colligerentur, custodirentur, administrarentur, ac se­cundum dispositiones S. Congregationis Praepositorum in destinatos fines dispensa­rentur. In Monarchia Nostra Apostolicae Nunciaturae Viennensi provincia obtigit recipiendi et colligendi oblatas pro S. Congregationis finibus symbolas. Ad S. Congregationem de propaganda fide tamquam filiale institutum spe­ctat Collegium Americanum, in quo status ecclesiastici candidati in Dioecesibus Ame- ricae septemtrionalis educantur et instituuntur. Spoliationis legi hoc quoque Ameri­canum Seminarium involvebatur, quia accessorium sequitur principale etiam in spo- latione, ut putant, qui ibidem dominantur. — Sed notum est, Gubernium italicum ab hac applicanda regula recessisse, manumque a tabula retraxisse, erga reclamatio­nem Gubernii Reipublicae foederatorum septemtrionalis Americae Statuum. Ad praemissa animum advertentibus mirum non videbatur, quod ad hunc talem tantumque ausum usurpatorum Urbis et ecclesiasticae Ditionis omnis indigna­bundus ingemuerit catholicus orbis, vocemqiie protestando levaverit contra spoliatio­nem nobilissimae huius sane nec origine, nec destinatione, nec fundatione et susten­tatione italicae, sed toti catholico mundo communis, ac iccirco vere catholicae Con­gregationis, quae dum Christi fidem barbaras inter gentes propagat, ac propugnat, una civilitatem, culturam veramque libertatem inter easdem gentes fundat ac pro­movet. Certe nullus nostrum est, qui spoliationem non reprobet, adversus illam non protestetur, et non toto corde precetur, ut qui apprehendit sapientes in stultitia, con­silium pravorum dissipet. Strigonii, die 30-a Aprilis, 1884. Literae Emmi Cardinalis Ludovici Jacobini Secretarii Status ad Aposto­licos Nuntios de nuperrima sententia civilium Tribunalium quoad bonorum S. C. de Propaganda Fide conversionem. Praeclarissime Praesul. Per publicas ephemerides te iam cognovisse certissime arbitror de sententia a supremo Consilio causis rerum iudicatarum dirimendis, Romae constituto, nuper lata; qua Sacra Congregatio cliristianae Fidei propagandae praeposita, bonorum, quae possidet, immobilium conversioni, ut aiunt, et ipsa subiacere decernitur.

Next

/
Thumbnails
Contents