Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

81 ac fisco publico addixit. Idem Gubernium Ecclesias, omniaque ecclesiastica instituta, personasque omnes ecclesiasticas tam physicas, quam morales bonorum immobilium possidendorum, acquirendorumve incapaces declarat, conformiter. legi, quam per Par- lamentum rogandam jussit. Lege lata, nihil antiquius habuit, quam constitutis Ma­gistratibus committere, ut cuncta praememoratoruni entium ecclesiasticorum bona sub hasta venderent, rectius distraherent, aes autem pro venditis bonis fundisque perce­ptum publico aerario inferrent, ibi administrandum, nullo alio Ecclesiis, ecclesiasti­cisque institutis ac personis jure relicto, quam ut censum ex aerario tollerent non autem totum, sed una tertia minorem, quae taxarum solvendarum, administrationis- que expensarum titulo subtrahitur. Huic legi subjicere vult praememoratum Gubernium etiam S. Congregatio­nem de propaganda fide, immo jam effective subjecit. Gubernium enim fuit, quod quaepiam temporalia S. Congregationis bona vendi jussit. Huius Praesides contra ini­quum aggressorem juris tutelam ibi quaesierunt, ubi potuerunt, nimirum apud Tri­bunalia, quamvis horum competentiam non agnoverint. — Quinque in hac causa per Tribunalia latae sunt sententiae: prima favebat S. Congregationi: secunda Gubernio: tertia iterum S. Congregationi, hancque pronunciavit 31. Maii, 1881. supremum Tri­bunal, quod cassationis vocatur. Quartam tulit S. Congregationi non favorabilem Tri­bunal Anconitanum, ad quod causa per Gubernium devoluta est; quintum denique Anconitanum confirmantem, die 29-a Januarii anni labentis edidit idem supremum cassationis Tribunal, quod tertio abhinc anno pro S. Congregatione stetit. Tantae molis pro Gubernio erat judiciariam sententiam, et per hanc praetextum obtinere grande non italicum, non nationale, sed mundiale, ut ita dicam, origine, natura, de­stinatione magnificentissimum institutum, quod omnium populorum est, sub suam redigendi potestatem. Erga quod quo animo ii feruntur, qui rerum nunc in Urbe potiuntur, luculenter patuit in executione testamenti per Nicolaum Savo, Praelatum conditi, qui Neapoli 23. Junii 1874. decessit. Is paternae haereditatis expers substan­tiam, quam post fata reliquit, e beneficii ecclesiastici, quod tenuit proventibus cum parsimonia dispensatis, et e salario, quod qua Delegatus Apostolicus in America Me­ridionali, accepit, collegit, quae summam 150,000 libellarum effecit, cuius totius summae haeredem ultimae voluntatis tabulis ex asse constituit S. Congregationem de propaganda fide. Testamenti valorem coram jure impugnaverunt testatoris soror et duo nepotes eo cum effectu, ut in primo foro testamentum pro invalido, in appella­torio autem Komano pro valido declararetur eo tamen addito, quod S. Congregatio relictam sibi in testamento summam apprehendere nonnisi expetita et impetrata Gu­bernii facultate possit. Gubernio, seu Ministro justitiae illius temporis, qui nunc ne­gotia externa ibidem dirigit, non placuit, nisi pro acceptanda tertia praedictae sum­mae parte indultum tribuere S. Congregationi, quae proinde in centum millibus li­bellarum damnificabatur. Ut autem plane intelligatur, quae sit natura et destinatio S. Congregationis, quae ei agenda incumbant, quove studio, industria ac sollicitudine illa exequatur, quae sint Missionum indigentiae, quibus per eandem prospici debet; ut porro inno­tescat, quae acta factaque sint e parte Gubernii, quo idem S. Congregationem, quam ad ictum destinasse videtur, sub jugum mittere, spoliare, suis in actionibus impedire

Next

/
Thumbnails
Contents