Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

63 X. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS CATHOLICI ORBIS VNIVERSOS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLIC A SEDE HABENTES VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS VNIVERSIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Humanum genus, postea quam a creatore, munerumque caelestium largi­tore Deo, invidia Diaboli, miserrime defecit, in partes duas diversas adversasque dis­cessit; quarum altera assidue pro veritate et virtute propugnat, altera pro iis, quae virtuti sunt veritatique contraria. — Alterum Dei est in terris regnum, vera scilicet Iesu Christi Ecclesia, cui qui volunt ex animo et convenienter ad salutem adhaere­scere, necesse est Deo et Unigenito Filio eius tota mente ac summa voluntate ser­vire : alterum Satanae est regnum, cuius in ditione et potestate sunt quicumque fu­nesta ducis sui et primorum parentum exempla secuti, parere divinae aeternaeque legi recusant, et multa posthabito Deo, multa contra Deum contendunt. Duplex hoc regnum, duarum instar civitatum, conti’ariis legibus contraria in studia abeuntium, acute vidit descripsitque Augustinus, et utriusque efficientem caussam subtili brevitate complexus est, iis verbis: fecerunt civitates duas amores duo: terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei: caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui.') — Vario ac multiplici cum armorum tum dimicationis genere altera adversus alteram omni saeculorum aetate conflixit, quamquam non eodem semper ardore atque impetu. Hoc autem tempore, qui deterioribus favent partibus videntur simul conspirare vehemen- tissimeque cuncti contendere, auctore et adiutrice ea, quam Massonum appellant, longe ') De Civit. Dei Lib. XIV, c. 17. Nr. 2014. De Secta Massonum.

Next

/
Thumbnails
Contents