Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

64 lateque diffusa et firmiter constituta hominum societate. Nihil enim iam dissimulantes consilia sua, excitant sese adversus Dei numen audacissime: Ecclesiae sanctae perni­ciem palam aperteque moliuntur, idque eo proposito, ut gentes Christianas partis per Iesum Christum Servatorem beneficiis, si fieri posset, funditus despolient. — Quibus Nos ingemiscentes malis, illud saepe ad Deum clamare, urgente animum caritate, compellimur: Ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Super popu­lum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt: venite, disperdamus eos de gente.') In tam praesenti discrimine, in tam immani pertinacique christiani nominis oppugnatione, Nostrum est indicare periculum, designare adversarios, horumque con­siliis atque artibus, quantum possumus, resistere ut aeternum ne pereant quorum No­bis est commissa salus: et Iesu Christi regnum, quod tuendum accepimus, non modo stet et permaneat integrum, sed novis usque incrementis ubique terrarum amplificetur. Romani Pontifices Decessores Nostri, pro salute popidi christiani sedulo vi­gilantes, hunc tam capitalem hostem ex occultae coniurationis tenebris prosilientem, quis esset, quid vellet, celeriter agnoverunt; iidemque praecipientes cogitatione futura, principes simul et populos, signo velut dato, monuerunt ne se paratis ad decipiendum artibus insidiisque capi paterentur. — Prima significatio periculi per Clementem XII anno MDCCXXXVIII facta:2) cuius est a Benedicto XIVJ) confirmata ac renovata Con­stitutio. Utriusque vestigiis ingressus est Pius VII:4) ac Leo XII Constitutione Apo- stolica „ Quo graviora“5) superiorum Pontificum hac de re acta et decreta complexus, rata ac firma in perpetuum esse iussit. In eamdem sententiam Pius VIII,6) Gregorius XVI,7) persaepe vero Pius IXs) locuti sunt. Videlicet cum sectae Massonicae institutum et ingenium compertum esset ex manifestis rerum indiciis, cognitione caussarum, prolatis in lucem legibus eius, ritibus, commentariis, ipsis saepe accedentibus testimoniis eorum qui essent conscii, haec Apostolica Sedes denuntiavit aperteque edixit, sectam Massonum, contra ius fasque constitutam, non minus esse Christianae rei, quam civitati perniciosam: pro­positisque poenis, quibus solet Ecclesia gravius in sontes animadvertere, interdixit atque imperavit, ne quis illi nomen societati daret. Qua ex re irati gregales, earum vim sententiarum subterfugere aut debilitare se posse partim contemnendo, partim calumniando rati, Pontifices maximos, qui ea decreverant, criminati sunt aut non iusta decrevisse, aut modum in decernendo transisse. Hac sane ratione Constitutionum Apostolicarum Clementis XII, Benedicti XIV, itemque Pii VII et Pii IX conati sunt auctoritatem et pondus eludere. Verum in ipsa illa societate non defuere, qui vel inviti faterentur, quod erat a romanis Pontificibus factum, id esse, spectata doctrina disciplinaque catholica, iure factum. In quo Pontificibus valde assentiri plures viri principes rerumque publicarum rectores visi sunt, quibus curae fuit societatem Mas- sonicam vel apud Apostolicam Sedem arguere, vel per se, latis in id legibus, noxae damnare, ut in Hollandia, Austria, Helvetia, Hispania, Bavaria, Sabaudia aliisque Italiae partibus. ') Ps. 82. V. 2—4. — “) Const. In eminenti, die 24 Aprilis 1738. — ») Const. Providas, die 18 Maii 175t. — *) Const. Ecclesiam a Iesu Christo, die 13 Septembris 1821. — 5) Const, data die 13 Martii 1825. — e) Encyc. Tra­diti, die 21 Maii 1829. — •>) Encyc. Mirari, die 15 Augusti 1832. — s) Encyc. Qui pluribus, die 9 Novemb. 1846. Alloc. Multiplices inter, die 25 Septemb. 1865, etc.

Next

/
Thumbnails
Contents