Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

IX. Decretum S. R. E. U. Inquisitionis, die 21. Febr. 1883 latum. DUBIUM. Utrum, quando post diligentem indagationem de valore baptismi a Mini­stro haeretico collati nihil constiterit, nisi Ministellum baptizantem pertinuisse ad se­ctam Anglieanam, cujus Rituale validam praescribit materiam et formam, hoc factum sufficiat ad praesumendam baptismi validitatem, ita ut ad licite conferendum baptisma conditionatum speciali argumento probari debeat ejus invaliditas; an vero praesumi debeat invaliditas baptismi a tali Ministello collati, ita ut sacerdos in tali casu con- ditionate rebaptizans irregularitatem non incurrat. Ratio praecipua dubitandi est, quod in Anglia praxis obtinet, qua omnium baptismatum ab haereticis collatorum invaliditas praesumenda, validitas autem pro­banda sit, et proinde juxta regulam, in Sacramento ad salutem necessario tutiorem partem esse eligendam, neo-conversis baptisma conditionatum semper conferri debeat, nisi testimonium personae omni tide dignae non solum de baptismo revera collato afferatur, sed etiam de perfecta ejusdem administratione, de qua tamen raro tantum probatio obtineri potest. Haec praxis praesumendi invaliditatem baptismi haereticorum in Anglia universaliter observatur quoad baptismata a Clero Anglicano, et a fortioi’i a Ministris Sectarum Wesleyensis, Anabaptistarum etc. collata. Huic autem praxi obstare videtur declaratio Praelatorum Angliáé relata in Dxxbio a S. Congregatione S. Officii die 18. Decembris 1868 soluto, ubi dicunt: „Attenta praesertim diligentia juniorum e Clero Anglicano circa ritum baptizandi fideliter servandum, et attento proinde majori numero eorum, de quorum baptismatis infantilis valore non licet dubitare.“ Ex hac enim declai'atione sequi videtur, ba­ptismi a Clero Anglicano collati praesumi debere validitatem, juxta doctrinam a Be­nedicto XIV in Libro VII de Synodo Dioecesana, c. VI. n. 7, traditam : ubi „Epi­scopus diligenter investiget oportet, mim in illa haereticorum secta de qua agitur, aliquid innovatum fuerit circa baptismi materiam et formam a Christo institutas. Si enim utramque ab ejusdem sectae pseudo-ministris rite adhibex-i deprehenderit, non potest permittere ut baptismus ullo pacto iteretur.“ Si igitur constet, aliquem a Mi­nistro Anglicano fuisse baptizatum, juxta doctrinam Benedicti XIV non amplius po­test, ut videtur, baptismus ejus supponi fuisse invalidus. Hinc dubium. Nr. 1892. De indagatione ante bapti­smum condi­tionatum fa­cienda sequens emanavit L r L

Next

/
Thumbnails
Contents