Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

58 Hisce dictis addendum est, circumstantias in India fere easdem esse ac in Anglia, atque inter Missionaries praevalere opinionem, unumquodque baptisma col­latum ab haereticis, quaecumque fuerit eorum secta, doctrina aut Rituale, praesumen­dum esse invalide collatum, ita ut in quovis casu stricta requiratur probatio de fa­cto baptismatis et de materia et forma rite adhibitis, nulla ratione habita de Rituali sectae, cui adscriptus erat ministellus baptizans. RESPONSUM. In Congregatione Generali S. Romanae et universalis Inquisitionis habita coram Eminentissimis et Reverendissimis Dominis S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus in rebus fidei Generalibus Inquisitoribus propositis dubiis iidem Eminentissimi ac Reverendissimi Domini praehabito voto DD. Consultorum decreverunt respondendum prout sequitur, idest: Detur Decretum fer. IV, 20 Novembris 1878; quoad irregula­ritatem vero, juxta exposita non fuisse incursam. Decretum autem feriae IV, 20. Novembris 1878 hoc est, scilicet: Proposito dubio, utrum conferri debeat Baptismus sub conditione haereticis qui ad Catholicam fidem convertuntur et quocumque loco vel a quacunque secta venerint, inquirendum est de validitate Baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit, aut nullum aut milliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute: si autem pro temporum aut locorum ratione investigatione peracta, nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate, detegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tunc sub con­ditione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tan­tummodo ad abjurationem seu professionem fidei. Strigonii, die 14-a Aprilis, 1884. Nr. 1893. S . Rituum Congregationi pro opportuna declaratione sequens dubium fuit Consuetudo sub decanta­tione „Passio­nis“ candelas extinguendi tollitur. propositum : In Dioecesi Linciensi viget (sicut in pluribus Dioecesibus Imperii Austro- Hungarici) consuetudo extinguendi candelas tum Acolythorum, tum Altaris dum ca­nitur „Passio“ in Mis. solemni Dominicae Palmarum. Quaeritur, an haec consuetudo possit retineri ? Ad quod dubium eadem S. Congregatio ddto 13-ae Julii 1883. respondit: Negative et consuetudinem in casu tollendam. Quae S. R. Congregationis decisio pro ob­servantia et usu etiam Redactorum Directorii Dioecesani hisce publicatur. Strigonii, die 14-a Aprilis, 1884. Nr. 1894. Decretum S. R. Congr. de officiis votivis. Sancti Hippolyti. Rvdss. Dominus Matthaeus Josephus Binder, hodiernus Episcopus Sancti Hippolyti sacrorum Rituum Congregationi sequens dubium pro opportuna solutione humillime proposuit: An Indultum generale diei 5. Julii 1883 quoad Officia Votiva, tantummodo valeat pro Officiis stricte ferialibus, an etiam pro festis ritus simplicis ita ut loco Officiorum simplicium liceat uti Officiis votivis?

Next

/
Thumbnails
Contents