Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
53 VIII. Litterae circulares, quibus graviter monentur familiae Religiosae, quae Orientalium Missionum curam susceperunt, ut exigant studium linguarum, quae necessariae sunt in hunc finem, ab illis qui huic s. ministerio mancipare se velint. Nr. 1724. Ex S. Congregatione de propaganda fide Reverendissime Pater! Quandoquidem, miserante Deo, ostium ad conversionem haereticorum et schismaticorum quotidie latius aperiri dignoscitur; et regiones iam albae ad messem videntur, oportet eos praeprimis qui ab Apostolira Sede ad hoc opus procurandum mittuntur, prudenti usos oeconomia, collatisque viribus et consiliis alacrius coeptis insistere, satagentes ne umquam ea careant scientiarum ac litterarum cognitione, quae in diversis missionum locis necessaria est ad apostolicum munus rite ac utiliter obeundum. Cum enim fides, docente Apostolo, per auditum sit, auditus per verbum Christi, nemo autem credat nisi audiat praedicantem, necesse est hunc eo uti sermone quem auditores probe noverint et intelligant. Nisi enim, ait apostolus Paulus (I. Corinth. XVI. 9), vos per linguam . . . manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur ? Eritis enim in aera loquentes. Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo; et nihil sine voce est. Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus; et qui Loquitur, mihi barbarus. Quatnobrem in Ecclesiae primordiis divinitus et praeter ordinem factum est, ut apostoli omnia loquerentur genera linguarum; quarum notitiam in illis rerum adiunctis humano studio assequi non poterant. Ecclesia autem constituta, tale subsidium non a Deo praeter ordinem expectandum fuit, sed humano labore atque industria comparandum. Quare nil crebrius atque instantius ab Apostolica Sede desideratum est, expetitum, iussum, quam ut missionarii tempestive addiscerent et probe callerent linguas, quibus populi ab ipsis erudiendi uti consueverunt; eamque ob causam plura S. Congreg. de Propaganda Fide decreta prodierunt, quae etiam apostolicarum missionum collegia respiciunt, in quibus religiosi viri ad Christianam fidem catholicamque religionem propagandam mittendi opportune instituuntur. Etsi vero in calamitosis hisce temporum adiunctis ea vix, aut ne vix quidem consistere possint, non tamen necessaria media volentibus et conantibus deficiunt. Nulla enim est ferme ex celebrioribus Europae urbibus, in qua sive ad commercii