Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
54 negotia utilius procuranda, sive ad diplomaticas relationes tutius fovendas, Orientalium linguarum scholae desiderentur. Has vero praevertisse visa est Apostolica Sedes, quandoquidem post editum oecumenici concilii Viennensis decretum de orientalium linguarum cathedris apud praecipuas nonnullas universitates instituendis, eas in Pontificio romano Athenaeo erexit, atque ad novissima haec tempora, quoad licuit, fovit atque aluit. Novissime vero s. m. Pius PP. IX. sollicitus quam qui maxime de Ecclesiarum ritus orientalis miserrima conditione relevanda, hoc etiam in earum utilitatem sancivit, ut peculiares linguarum, quae apud illas usurpantur, cathedrae in hac alma Urbe extarent, in quibus tum litteralis tum vernacula earum loquendi atque scribendi forma traderetur; quod sacrae huius Congregationis cura ac studio in aedibus s. Apollinaris penes Pont, seminarium romanum iampridem factum est. Hac ratione provide consultum fuit procurandis eidem Congregationi fidelibus doctisque interpretibus, atque etiam missiona- riis citius atque utilius instituendis. Decessoris sui vestigiis inhaerens SSmus D. N. Leo div. prov. PP. XIII, studiosissimus et Ipse restituendi iamdiu discissam apud orientales Ecclesias catholicam unitatem, tanto operi adiutricem manum strenue admovit, dato etiam mandato, ut solertissimi ex earumdem scholarum auditoribus, cura sacrae huius Congregationis, in Orientem mittantur, ut linguas, ritus moresque ecclesiarum orientalium ipsi coram audiant, inspiciant, penitus addiscant. Quo scholarum praesidio si usi fuerint qui sacris missionibus in illis regionibus obeundis se devovere intendunt, celerius atque utilius diversas quae illic usurpantur linguas callebunt, et ubi ad praestituta sibi loca devenerint, servi inutiles diu non erunt, verum sacris suis ministeriis citissime perfungi poterunt. Quam ob rem sacra haec Congregatio pro negotiis orientalibus universos moderatores religiosarum familiarum, quae orientalium missionum curam susceperunt, sedulo graviterque monet, ut studium linguarum, quae eum in finem necessariae sunt, ab iis omnino exigant, qui ad sacrum illud ministerium incumbere velint. Missionum autem Praefectis mandat, ut id ipsum severe exigant; et quos noverint desides in hac sui muneris parte adimplenda huic s. Congregationi denunciare non morentur. Demum RR. PP. DD. delegati apostoliéi pro suo munere ad omnimodam praemissorum exequutionem advigilabunt, et memoratam s. Congregationem edocere non praetermittent. Hisce praesidiis, praeter alia, instructi apostoliéi viri, quibus datum est catholicae fidei veritatem atque unitatem promovere, ad animarum salutem procurandam quotidie magis incumbant, minime dubitantes quin misericors Deus opus quod coepit perficiat, confirmet solidetque, et Ecclesiam catholicam aberrantibus ovibus in unicum Christi ovile adductis, nova iugiter filiorum accessione laetificet. Datum ex aedibus S. C. de Propaganda Fide, die 22 Julii 1883. Ioannes Cakd. Simeoni Praefectus. Seraphinus Cketoni Secretarius pro Neg. orientalibus. Strigonii, die 29-a Martii, 1884.