Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
52 Nr. 1503. Decretum S. R. C. resolutionis Dubiorum. Nr. 1504. Concursus pro parochia Du- bovaensi publicatur. Nr. 1505. Simon Való dotem fundi emeritorum auxiliaris auget. locum habet etiam Sabbathis: Sancto et ante Pentecostem, quando penes functiones horum dierum superius sub Nr. 3. adductae Litaniae persolvuntur. Quae S. R. Congregationis decreta, ex incidenti appropinquantium festorum, in quibus saepius memoratae litaniae recitandae veniunt, pro directione communicantur. Strigonii, die 12-a Martii, 1884. Nicoteren. et Tropien. Dub. 1. An praecisa consuetudine, inter functiones pontificales, quae absente vel impedito episcopo spectant ad primam dignitatem, sint etiam accensendae commemoratio fidelium Defunctorum et Officium feriae VI. in Parasceve ? Dub. 2. An functiones pontificales praememoratae sunt illae tantum quae recensentur cap. I. et XXXIY. libri II. Caeremonialis Episcoporum, prout ex declarationibus istius S. Pit. Congr. d. 7. April 1693. et 22. Jun. 1697. in un. Abellin. et d. 7. Decembr. 1771. in Hydrunt. praeeminentiarum nr. 9. clarissime eruitur; vel potius illae omnes, quae in un. Adrien, d. 3. Decembr. 1672. nominatim designantur ? Resp. ad 1. Negative; ad 2: Provisum in primo; vel potius ad 2: Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ita declaravit S. R. Congregatio sub 11. Augusti 1860. Strigonii, die 12-a Martii, 1884. Pro vacante per translationem beneficio parochiali Dubovaensi, juri patronatus fundi religionis obnoxio, cuius dotem coemptis fundis ipse adauxi, concursus usque finem mensis Aprilis, a. c. duraturus, praesentibus publicatur. Strigonii, die 12-a Martii, 1884. P ro augmento dotis fundi emeritorum ac deficientium Sacerdotum auxiliaris Simon Való, SS. Theologiae Doctor et in Seminario generali Budapestiensi cleri junioris studiorum Praefectus, obtulit summam centum florenorum in obligatorialibus aerarialibus, annuum 5 flnorum censum fructificantibus. Quod isthuc publicatur. Strigonii, die 13-a Martii, 1884. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcoptjs.