Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
51 cimis, inquiunt, quae liceat e purissimo divinarum litterarum fonte. Hue-ne me vocant? At ego ex animo testor et respondeo, non aliam me salutis viam nosse, quam hanc, quae per unum illum et directum limitem ducat: ad quem tamen percurrendum humanas etiam litteras laxamenti aliquid afferre censeam imo adjumenti. Augustini consilium esse scio, quae a philosophis scripta sunt, colligere, et in usum nostrum vindicare, possessoribus illis injustis erepta. Hoc sequi volui, et peccavi ? Peccassem fateor, si purum hunc et mysticum religionis nostrae liquorem corrupissem veteri aliqua et olenti faece. — — Philosophum ego agam, sed eliristianum.“ In Boetio quoque, libri de consolatione philosophiae scriptore, habemus suspicimusque philosophum, sed Christianum. Strigonii, die 8-a Martii, 1884. 1. Ad propositam sibi quaestionem : „Quum in multis Breviariis et Ritualibus in Litaniis Sanctorum desiderentur preces pro arcendo flagello terraemotus. peste fame et bello; quaeritur, utrum recitari debeant et quo loco apponendae} S. Rit, Congreg. ddto 11. Septembris 1847 in una Verőn, respondit: Affirmative, et ponen das esse post versum: A fulgure et tempestate. Juxta hanc itaque decisionem prae dicto loco inserendi sunt versus sequentes: A flagello terraemotus, libera nos Do mine. A peste fame et bello, libera nos Domine. Nr. 1502. Plura S. R. Congregationis Decreta 1 de litaniis publicantur. 2. Eidem S. B. Congregationi porro quoad decantationem litaniarum, sequens Dubium fuit propositum: An liceat in quodam oratorio publico decantare Litanias non integras, sed abbreviatas et diminutas, invocando aliquos ex apostolis, nonnullos ex martyribus et ita de confessoribus et virginibus, relinquendo prorsus alias preces nempe: Propitius esto, cum sequentibus ect. ad quod dubium, haec S. C. sub 3. Martii 1674. in una Neapolit. respondit: Non licere, ie. litanias decantandas esse integras, absque omni abbreviatione. 3. Ad quaestionem: „An extra occurrentiam Sabbathi Sancti et Pentecostes possint in votiva aliqua functione decantari Litaniae, quae in praedictis Sabbathis canendae occurrunt?“ S. K. C. ddto 17. Augusti 1833. in una Brixiens. respondit: Negative; seu non licet alias decantare abbreviatas dictorum duorum Sabbathorum litanias, sed cantandae sunt integrae, prout in Breviariis et liitualibus imprimuntur. 4. Tandem sequens quoque dubium pro opportuna daclaratione propositum fuit S. B. Congregationi. l)ub: An Litaniae Sanctorum in festo S. Marci et in feriis Eogationum recitari debeant cum repetitione ab obligatis ad Officium divinum, qui eas simul recitant vel in choro vel extra chorum ? Sacra vero Congregatio sub 7. Maii 1853. in una Cong. SSmi Eedempt. respondit: In casu absque repetitione esse recitandas.“ Ad rectam huius decisionis intelligentiam notatur, litanias in processionibus festi ac respective feriarum, de quibus in proposito dubio sermo erat, duplicari debere, seu eosdem versus, qui a sacerdote vel clericis cantati sunt, a choro cantorum una cum responso esse repetendos; in choro autem sicut et in privata recitatione sufficit, si a recitantibus invocatio et responsum semel dicantur. Ceterum duplicatio