Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
50 pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cuius haec de Trinitatis unitate sententia est. Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus, Spiritus Sanctus Deus: igitur Pater, Filius, Spiritus Sanctus unus, non tres Dii.“ Librum hunc de Trinitate, eiusque auctorem Boetium tanti fecit, qui saeculo VII. floruit Beda, Venerabilis dictus propter vitae sanctitatem, ut commentarios in praedictum librum exaraverit, multa simul laudum encomia in auctorem congerendo. De Boetio, eiusque socero Symmacho Paulus Diaconus1) scribit: „Theodoricus rabie suae iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem ac Patricium, et Boetium seniorem exconsulem catholicos viros gladio trucidavit.“ Ado Viennensis Archi-Episcopus, qui breviarium chronicorum ab origine mundi ad sua usque tempora productum conscripsit, loquens de S. Joanne Pontifice, qui Boetio amicissimus fuit, ait „Cum rediens (Joannes) Romam venisset, Theodoricus eum cum comitibus caeteris afflictione peremit, invidia ductus, quia catholicae pietatis defensor Justinus (Imperator) eum honorifice (Constantinapoli) suscepisset. Quo tempore Symmachum atque Boetium consulares viros pro catholica pietate idem Theodoricus occidit.“ Anastasius Bibliothecarius in sua Pontificum historia ad Joan- nem I. haec de Boetio notat. „Eodem tempore, cum hi suprascripti, idest Papa Joannes, cum senatoribus Theodoro exconsule, Importuno exconsule, Agapito exconsule, (Aga- pito Patricio defuncto Thessalonicae) positi essent Constantinopoli, Theodoricus rex haereticus tenuit duos senatores praeclaros et exconsules Symmachum et Boetium, et occidit, interficiens gladio.“ Ex adductis testimoniis patet, quem et qualem Catholicum virum antiquissimi in Boetio suspexerint. Antiquissimis his testibus in adstruenda catholica fide, quam professus est Boetius, consentiunt medii aevi scriptores, recentissi- mique magni nominis, nec minoris auctoritatis historiographi, puta Dr. J. B. Weiss, Alfredus Reumont, Ferdinandus Gregorovius, bini hi historiae Urbis Hornae elucu- bratores, quorum ultimus non catholicus, nec catholicis favens, qui scribit „criminis laesae majestatis accusatus et Theodorico insuper ob orthodoxiam exosus Boetius carceribus Ticinensibus mancipatus est,“ quem proinde catholicum fuisse, et qua talem obiisse, crudeliter trucidatum, nemo unquam prudenter in dubium vocabit. Ad libros de Consolatione philosophiae per Boetium in captivitate scriptos, quod adtinet, quos doctissimi viri tantis encomiis extollunt, et demirantur, illos exarare non potuit, nisi homo catholica fide apprime imbutus. Vitio vertitur ab aliquibus Boetio, quod in praecitato opere consolationis argumenta non e revelatione, huiusque scripto fonte, Sacra Scriptura nempe desumpserit. „At, inquit, auctor censurae librorum Boetii2) tanta quidem fuit Boetii pietas, ut nemini dubium esse possit, quin vir sanctissimus, sicut in prosperis, sic in adversis Christum cogitaverit. Sed quicunque animo complexus fuerit eam, quam proposuimus, huius operis ideam; hic certe opus hoc absolutum esse fatebitur: huc enim deductum est, quo lumen naturale sive philosophia, quae, ut cum Tertulliano loquar, mens est naturaliter Christiana, poterat tendere. Propterea quamvis in toto opere multiplex sese obtulerit sacri textus citandi occasio, id non fecit Boetius nisi semel, usus his sapientiae verbis: „Disponit omnia suaviter.“ Potuisset ergo Boetius de sua Consolatione philosophiae locutus dicere, quod Justus Li- psius de suo opere, quod de Constantia vulgavit, dixit: „Si mihi, inquit, Theologum agere propositum, aberravi: si philosophum, cur me culpant ? Haurimus enim e la’) Hist. 1. 7. — 2) V. Boetii etc. opera apud Migne Patrolog. L. tom. LXIII.