Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

49 sita superius sacra seu theologica opera Boetium habeant auctorem, necessario sequi­tur, illum christianum et catholicum fuisse; siquidem absurdissimum sit supponere, quod homo ethnicus de mysterio SS. Trinitatis, de Patris et Filii et Spiritus S. di­vinitate, de Filii Dei natura ac persona doctas elucubrationes dissertationesque scri­pserit, ac vulgaverit. Jam vero luculentis argumentis, sive testimoniis comprobatum est, praedicta sacra opera non alium quam Severinum Boetium exaravisse; numeris enim 2. 3. et 4. signata opera Alcuinus') et ITincmarus Rhemensis'2) jam noverunt et citaverunt, tamquam foetus ingenii Boetii; nec desunt illorum operum transsumpta in codicibus saec. IX. ac X. Monacensi antea Tegeruseensi, Bernensi, et Einsidelnensi; imo in duobus etiam manuscriptis codicibus Mediolanensibus saec. VIII. Quod vero invictissime probat praememoratarum theologicarum elucubrationum auctorem Boe­tium fuisse, est testimonium Cassiodori, dum in saeculo vixerat Senatoris, postquam autem illi valedixisset, Monachi et Abbatis Vivariensis, viri praestantissimi, pietate ac eruditione incliti, qui coevus fuit Boetii, qui porro sub eodem quoque Theodorico Hege varia gessit Reipublicae munera, qui Boetium etiam ad dignitatum fastigia ele­vavit, sed et trucidari tandem jussit, qui proinde Cassiodorus acta et facta, scripta quoque Boetii eo penitius perspecta habuit, quod illi affinitate junctus fuerit; ipse namque Cassiodorus3) Probam nobilissimam illam Virginem, Rusticianae secundae Boetii uxoris germanam sororem, sanguine sibi propinquam fuisse gloriatur. Reper- tum, publicaque luce donatum est haud pridem operis, quod periit, Cassiodoriani fra­gmentum, in quo haec de Boetio leguntur: „Scripsit librum de sancta Trinitate, et capita quaedam dogmatica, et librum contra Nestor ium“ Cassiodorus duo ex indica­tis operibus expresse, reliqua per capita dogmatica, quae insuper Boetium scripsisse testatur, huic velut auctori apertissime tribuit.4) Qui ista, de quibus sermo est, sacra opera Boetio abjudicant, eo moventur argumento, quod idem in carcere detentus, et mortem imminere sibi praevidens libros de consolatione philosophiae et non potius Christianae religionis, quae maximam in adversis praebet consolationem, exaraverit. Sed vero vehementer errant, qui putant praestantissimum Boetium in carceribus phi­losophia solum, et non etiam mysteriis, veritatibusque Christianae religionis occupa­tum fuisse. Librum enim de Sanctissima Trinitate sic in carceribus scripsit, quem­admodum libros de consolatione philosophiae: quod ipse innuit in prologo operis ad Symmachum socerum suum directi, ubi etiam se S. Augustini discipulum, sive scri­ptorum assiduum lectorem esse profitetur, scribens: „At quantum haec difficilior quaestio est, (nempe: quomodo Trinitas unus Deus, ac non tres Dii) tam facilior esse debet ad veniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augu­stini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint.“ Quo quidem in extremo vitae stadio, in quo se versari Arianae haeresi ob addictissimi Regis odium sensit, ultimas quasi suas vires defendendae contra Arianismum divini­tati Filii consecrare voluit; quae eius intentio e principio capitis primi citati operis liquet. „Christianae religionis, inquit, reverentiam plures usurpant; sed ea fides pol­let maxime et solitarie, quae cum propter universalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intelligatur auctoritas, tum propterea, quod eius cultus per omnes >) De process. Spirit. S. — *) De una et trina deitate. — s) In libro de divinis litteris cap. 23. — *) Vide „Wetzer et Welte Kirchenlexikon.“ 2. Aufl. artic. Boet.

Next

/
Thumbnails
Contents