Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

48 nos habere, delectatione sanctae servitutis affectat.“ Hucusque S. Fulgentius, qui quod animo decreverat, executus etiam est, binas ad Probam Virginem exarando epistolas. Itusticianam tertiam Symmachi filiam, et secundam Boetii uxorem non imparem suis sororibus fuisse, ipse testis est Boetius, dum scribit:1) „Vivit uxor, ingenio modesta, pudicitiae pudore praecellens, et ut omnes eius dotes breviter includam, patri simi­lis.“ Quis jam credat, quod in familia Aniciorum catholica, Sanctorum foecunda ma­tre, sedente in solio Pontificio S. Felice III., qui e gente Anicia ortus, Ecclesiam ab a. 488—492. gubernavit, inventus sit homo ethnicae superstitioni, jam sub Theo­dosio M. ex urbibus ad pagos transmigranti et ad hos restrictae, addictus, quippe Severinus Boetius? quodve hic homo ethnicus unam post aliam uxores duxerit non ethnicas, sed catholicas, easque piissimas, quarum una SS. Apostolorum Petri et Pauli memoriam hymnis glorificavit, altera vero germana soror fuit S. Gallae, et pari san­ctitatis gloria inclitae Probae? Quis denique credat, familias illustres et catholicas, quales erant consularium virorum Festi et Symmachi, filias suas viro ethnico in ma­trimonium locasse in obversum moniti S. Pauli volentis, ut quae nubere cupiunt Christianae tam viduae quam virgines, tantum in Domino nubant.2) Qui enim, ait S. Hieronymus,3) secundas, tertiasque nuptias concedit dumtaxat in Domino, utique primas cum ethnico prohibet.“ Atque illicitas, prohibitasque esse nuptias fidelium cum infidelibus spectatissimae illae Festorum, Symmachorum et Aniciorum familiae ignoravissent, legemque prohibentem violare nihili duxissent, illae inquam familiae, quae in rebus fidei et morum consilia monitaque S. Hieronymi expetebant? Severi- num Boetium catholicum fuisse jam vel ex adusque dictis, dubitari nequit. Asserti veritas luculentissime e dicendis impatescet. Longum foret recensere laudum praeconia, quae in Severini Boetii ingenium et eruditionem scriptores omnium aetatum inde ab ipso nato notoque congesserunt. Joannes Trithemius4) sic de illo scribit: „Boetius Manlius Severinus, Consul ordinarius Hornae, philosophus, orator, et poeta insignis, in divinis scripturis doctus, et in saecularibus litteris omnium suo tempore eruditissimus, gener Symmachi Patricii fuit. Vir graeco et latino copiosissime imbutus eloquio, quippe qui multa volumina tam Aristotelis, quam aliorum philoso­phorum de attica lingua transtulerit in latinam: ingenio subtilis, sensu promptus atque catholicus ; sermone nec Tullio inferior, quem S. Benedicti constat amicitiam habuisse, et in monte Cassino cum Tertullio, Placidi Monachi Patre Senatore, in eius mensa comedisse. Scripsit multa praeclara volumina.“ Operum Boetii catalogum te­xere longum foret, quae commode in sacra sive theologica et profana dividuntur. Priora sive theologica haec sunt: 1. Brevis fidei Christianae complexio (seu confes­sio fidei.) 2. Liber, quomodo Trinitas unus Deus, ac non tres Dii, seu liber de Tri­nitate. 3. Utrum Pater et Filius ac Spiritus S. de divinitate substantialiter praedi­centur. 4. Liber de persona et natura contra Eutychen et Nestorium. 5. Quomodo substantiae in eo, quod sint, bonae sint, cum non sint substantialia bona, seu an omne, quod est, bonum sit. E profanis operibus longe celeberrimi sunt Libri 5 de Consolatione Philosophiae. Deliqua Boetii opera silentio praetermittuntur, tamquam quae ad demonstrationem fidei, quam Auctor professus est, non pertineant. Si recen­') De consol, phil. lib. I. — 3) I. Cor. 7. 39. — s) Adv. Jovin. — *) In cathal. scriptor, eccl.

Next

/
Thumbnails
Contents